22
retulit, ut non tamquam concussus humilisque admirator stupore rei opprimeretur, sed ingenii indole elatus illos, quos descripsit, omnino adaequare videretur. Ab Anaxagora enim, quae scriptorem accepisse constat, ea non in omnes partes dispersa aliis locis aliter, ut ferret occasio, inseruit, sed. quo facto penitus se illius doctrina esse imbutum significavit, rationi, qua rerum ordinem naturamque accepit, toti quasi sententiae fundamenta substruxit. Ac Periclis severitas ingeniique amplitudo non solum in orationibus ejus, quae exponuntur, elucent, sed per totum operis ambitum videntur ita pro- pagari, ut in Thucydidis ipsius animum magnam earum virtutum partem transfusam influxisse appareat. Quae ingeniorum familiaritas tanta est continuatione, ut elocutio ipsa, omni ex parte sibi par semperque eadem †⸗sο illo aoxrso adhibito, similitudinem ejus referat.
Descriptis igitur omnibus rebus, quas Thucydides quasi instrumenta ad libros componendos necessaria ab aliis oblatas libero judicio suscepit, quum causa quae fuerit, cur ita, ut scripsit, scribere eum necesse esset, satis appareat, tum, res si iterum colligimus, paucae admodum se praestant, quae per se exiguae receptae demum in ingenium illud sollers et copiosum ad eam evectae sint amplitu- dinem praestantiaeque laudem, qua nunc florentes eas admiramur. Periclem enim et Anaxagoram, quorum merita nulla alius ingenii vi exaggerarentur, vituperatione intactos ponentes in Gorgia, Pro- tagora, Prodico ea tantum invenimus, quae non per se grandia a Thucydide demum recte adhibita sollerterque exculta ad aliquam perfectionem proveherentur. Quid? figuras illas simulatque inventae sunt nonne tam falso inepteque tractatas videmus, ut nisi Thucydides artem interposuisset, omnium risu vexatae ad interitum ruissent? Aut Prodicum a Socraticis propter etymologiam novam illusum ea praeditum fuisse ingenii facultate ac judicio arbitramur, ut, quae bene invenisset, ea ita ipse exco- leret, ut sermoni perpoliendo et accuratius observando utilitatem afferrent? Protagoras denique, quamvis rem bene perscrutatus orationis partes invenisset, tamen quod in naturae rerum connexum mente perspiciendum summum studium impendit, ipsa philosophia impeditus est, ne, quae cogitando assecutus erat, ea scribendo ipse adhiberet. Itaque quum ratio, qua elocutio ad res exponendas necessaria institueretur, a sophistis istis proposita esset, Thucydidi illa a superioribus bene inventa ad hominum usum accommodandi negotium delegatum est. Quam rem quomodo acturus esset, quum ipsius judicio permitteretur, evenit, ut, quam nunc legimus ejus elocutionem, ea fundamentis illis quasi exstructa tamen scriptoris judicio omnino conformata videatur.
Ergo elocutio Thucydidis neque extrinsecus petita neque a praeceptoribus summa auctoritate exornatis ingenio illius vi quadam imposita est, sed ex ipsius indole quasi ex fonte videtur orta esse. Quam propter conjunctionem tam arcte connexam si de scriptore quid nobis judicandum sit, statuere in animo est, oportet clare distincteque feratur sententia de stilo scribendique genere.
Veterum vero, qui aut aetate propiores aut per ipsius linguae sermonisque affinitatem varietates proprietatesque scriptoris cujusque subtilius observantes auctoritate plurimum valent, sententias si berscrutamur, imprimis oculis proponenda sunt ea, quae Dionysius tribus illis clarissimis libris de Thucydidis elocutione disseruit. Rhetorem enim et patrii sermonis naturam penitus perspexisse verisimile est et rem tanta videmus diligentia tractasse, ut de eadem re quae alii judicaverint, vel jam in eo appareant vel facile adjungi possint. At quae de rerum electione, de compositione, de ratione in orationibus observata aliis id genus vituperat, ea satis jam a Poppone esse risui data quamvis concedamus, tamen facere non possumus, quin Classenii auctoritati adversantes cum Blassio quae de ipsa elocutione afferantur, ea etiam nobis esse animadvertenda arbitremur. Quid? quae studio quodam atque ira ad vituperationem nimis exaggerata esse apparet, iis detractis etiam nostra aetate invenitur fere nemo, qui rei peritus incorruptusque judicio dissentiat ab iis, quae


