Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

tempore primum Athenas venit, quo ille res gestas conscribendi consilium modo cepisset. Quo factum est, ut scriptor, quum jam ineuntem observaret orandi commutationem, quid habitura esset momenti suspicatus optima quaeque rationis recentis exempla libero judicio susciperet. Nullius igitur doctrinae vestigia apud Thucydidem invenerimus plura quam Gorgiae. Qui quaenam, si quaeris, induxerit nova, quibus susceptis quum oratores non solum quae, sed etiam qua ratione dicenda essent quaeque observare coepissent, Athenis exsisteret ornatior elocutio, poesis quandam similitudinem etiam solutae orationi retinere voluit. Quod effecit eo, quod et translationibus ver- borumque immutationibus ex poetarum more assumptis utebatur et, quibus inductis metrum etiam in prosa quodammodo tueri visus est, figuras, contentiones i. e. antitheses, parisa, paromoea, quae vocantur, invenit*). At quamquam Spengel YXvvay pag. 80 contendit, Gorgiam non propterea modo dignum esse, quem admiremur, quod quae sit pulchra et suavis lectio primus inspexerit, sed etiam quod opportunitatis, quo in loco quidque sit adhibendum praecepta dederit, tamen, si quae relictae illius leguntur orationes contemplamur, celeriter ei sententiae accedamus necesse est, duam idem deinceps laudibus illis celeberrimis subjecit: Gorgiam magni momenti ipsum praesti- tisse nihil. Exsultans enim laetitia facere non potuit, quin nimio recentis rei usu auscultantium aures, quas prima admiratione quasi erexisset, deinde verborum inani sonitu titillare, quam sen- tentiarum vi praestringere mallet. Itaque quo ardentiore studio Gorgiae artificia modo inventa susceperant, eo majore respuebant taedio, postquam nihil nisi verba eleganter composita profluere animadverterunt Athenienses illi sagacissimi omnium. Etiamsi igitur rei perfectionem inventique aptiorem usum posteritati reliquerit, principem tamen fuisse in tractanda hac re primumque aequa- lium ingenia ad orationis formam accuratius curandam direxisse magna est ipsa laus. Invenit profecto Gorgias aemulum, quo melior raro praeceptori contigit. Thucydides enim, quae ille in- venerat, ingenio libero condita ita ad scriptionem formandam et ad cogitationum opportunam expressionem adhibuit, ut taedium rei omnino removeretur. Apud quem ne ullus quidem repe- ritur locus, quo, quod vel figuram a Gorgia petitam vel metaphoram scripsit, aut sensu aut consilio, quod secutus sit, perspecto non excusetur. Quid? quod iis ipsis elocutionis formis ad diversum orationum colorem efficiendum ita usus est, ut et natura loquentis cujusque et animi motus vel incitatior vel remissior simul significaretur.

Ad formam elocutionemque splendide exornandam quae pertinerent plurima a Gorgia Siculo petivit Thucydides, verborum ipsam vim et significationem quaeque cuique ab aliis diversa sit tribuenda notio, doctus est a Prodico Ceo**). Qui quum in orationibus illa aetate majore jam studio elaboratis propterea intellexisset peccari multa, quod verborum similia significantium diver- sitates non satis subtiliter ab orantibus expressae observarentur, summam ingenii operam in eo ponebat, ut verborum propria significatione diligentissime exquisita vitium illud gravissimum tol- leret. Quo in studio princeps versatus itemque ac Gorgias recti aequique fines excedens quamvis Platoni illudendi opportunitatem praeberet, tamen, si illa cavillatione corrupti nihil eum vel ad-

*) Diodorus XII, 53, ubi quum Gorgiam Athenas venisse narraverit his pergit verbis:

α τ mωovri rijc lesecc eEene rouc Aoννναον bvras suuec u αοᷣ⁵νονς, diαααέεονο dνrεναειτοισ τα οοαπ⁸ο Xwxs Tανοιασουσ ταα dνοοεαμεᷣνᷣτοσ ααα τiον ετεςοοιςα oοτοςα ττ ενν α 10 Beron rijs duruoοze c A' νο⁴oxisc oνro, vd des sεεεσφάνενιαυαά εέεέιυ doοuet zul αiεrauαuενααον νπν⁊οdu αααάιαά⁴σσςσ τινιεέιινενον.

**) v. Spengel pag. 46. . 3*