Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

retur. Neque igitur ut, qui ab hac elocutione maxime omnium dissentit, Isocrates sententiarum copiam intra firmos coercent fines, qui, quum mutationes vel levissimas ex ipsis rebus prove- nientes omnino repulsent, eandem semper formam usu quasi confirmatam sententiis qualibuscunque imprimant. Quo fit, ut orationem undique aequam omnique parte congruentem ac quasi modu- latam procedere veteres illi tantopere non curent, ut transire ab alia structura ad aliam, quod genus anacoluthiae nomine comprehenditur, minime reformident, si quidem tali inaequalitate ad- hibita consequantur id, quod summo studio petunt, ut, qua vi exornari eam velint, eadem cogi- tatio quaeque pronuntietur. Quae igitur est in singulis verbis componendis discrepantia, eandem praebere animadvertimus ampliores sententiarum comprehensiones neque quidquam longius abesse ab illius aetatis ingenio arteque quam periodis bene fictis accurateque compositis mentis cogita- tiones proferre. Nam quae apud Thucydidem leguntur periodi, si rem rationemque subtilius inspexerimus, falso comparari videbuntur cum illo Isocratis circuitu et verborum quasi orbe. Per aetatis igitur ingenium aequaliumque rationem, quae qualis fuerit ut cetera ita dicendi scriben- dique illud genus declarat, doctus est Thucydides illam elocutionem, quam quasi imaginem Athe- narum splendoris praestantissimam in omnibus illius aetatis scriptoribus admirantur posteri.

Cui vero generi communi ipse quid addiderit Thucydides perscrutaturi animadvertamus oportet ingentem illam orandi commutationem, quae a sophistis, viris illis summa ingenii vocisque vi instructis incepta universam deinceps ita conyertit antiquitatem, ut eodem tempore, quo Thu- cydides res gestas conscripsit, in judiciis orationes haberet Lysias. Nam etiamsi inventionem, dis- positionem quaeque ad ipsas res sententiasque pertinent, non rhetorices doctrina Thucydidis, qui non laudem oratoriam, sed veritatis splendorem appeteret, arti esse addita, sed ex ipsius ingenio indoleque excellenti provenisse arbitremur, tamen subtili illa liberaque omnes res contemplandi ratione ad id, quod animo propositum per totam fere vitam summa virium contentione conseque- batur consilium, tandem perficiendum haud paulum adjutus est. Quid? orationes illas apud popu- lum habitas, quarum altera ad alterius sententiam refutandam non solum pari diligentia elabo- rata, sed eadem etiam veritatis vi exornata componebatur, melioribus num fingere poterat nixus auctoribus, quam Corace, Tisia, Antiphonte, Zenone aliis, qui in eloquentia illa dialectica for- manda summam operam posuissent*).

Itaque ut recepta sophistarum doctrina Thucydidis ingenium gravissimis ad rem bene per- ficiendam subsidiis accingebatur, ita propriam elocutionis speciem coloribus, qui sumpti ex sophis- tarum arte elegantiam venustatemque adjicerent, variis instruxit. Atque quum praestantissimi cujusque sit, quae sua aetas in omni artium genere praeclara insigniaque protulerit, ea tamquam exemplaria oculis proposita ita imitari, ut, quae naturae conveniant, ea recipiat, repudiet adversa, tum Thucydidem, quod res hominesque accurate perspexit, quid suo operi idoneum et ad inseren- dum aptum esse videretur, observatione et accuratissima et per longissimum tempus continuata facile invenisse opinamur. Quod quo firmiore judicio nitatur, quae sophistae ad excolendam Grae- corum elocutionem attulerint, singuli, nunc si placet, ampliore ambitu perscrutemur, quo in negotio, quae Thucydides ab iis deprompserit, nusquam negligamus animadyvertere.

Ac primum quidem Gorgiam, principem illum elocutionis ornatae praeceptorem, plurimum valuisse ad formandam Thucydidis scriptionem, jam ex eo concluditur, quod casu quodam eo ipso

*) Spengel Ivra‿νωωꝓ jvν pag. 113: Summum apparet fastigium in Thucydidis orationibus acri et acuto elaboratis ingenio quem sophistarum fere maximum dixeris defensorem.