20
modum pauca ad elocutionem conformandam attulisse opinaremur, gravi affici videretur injuria. Nam quae aut ipse invenerat aut ut deinceps ab aliis invenirentur, auctoritate sua effecerat, ea, quum ab omnibus scriptoribus bene observata sentiamus, tum Thucydides occasione oblata recte judi- cans adhibuit. Atqui Prodicus tanta mihi auctoritate videtur floruisse, ut Protagoras, Hippias alii rationem ab eo inceptam secuti ea Graecorum sophistarum studia instituerent, quae a Siculis ad Gor- giae similitudinem effictis magnopere differrent. Qui quum euérelæwv illam imaginibus verborum et figurarum copia abundantem colerent, Graeci ipsi summa vi enitebantur, ut 69Oneiær, qua notio- nibus accuratissime observatis recte et dilucide orarent, aequalium consuetudini infigerent*). Quo factum est, ut notionibus verborum a Prodico restitutis Protagoras eandem rationem secutus ad nominum genera et constructionem certis finibus describenda pergeret. Eundem si addideris circum scriptionum genera in quatuor illas species: suννιιηάάꝶ„, 290r¹ob*, dmνmαηαισισιν εντοιινᷣ divisisse, apparet, his studiis receptis scriptorum ingenia eo acumine facile exornata esse, quo natura orationis inspecta, quibus quaeque res exprimenda esset verbis, optime judicarent. Cognita enim orationis ratione quum mos ille, ut casus ferret, inconsiderate res conscribendi irritus abiret, secutus est verborum ambitus a Thucydide inceptus, sequenti aetate ab Isocrate ad perfectionem undique aequam perductus. Con- sideratae igitur scriptionis initia a sophistarum principibus jacta tantum ad Thucydidis ingenii aciem acuendam valuerunt, ut formam jam rei quasi conjunctam accommodare et, quidquid diceret, certo comprehendere studeret ambitu.
Quas vero sophistae tradiderunt, legum auctoritas Thucydidis mentem quo ardore incenderet necesse fuit, quum exsisteret, qui magistrorum illa praecepta reapse perficeret? Nam quamquam illi non sola doctrina juvenibus orandi facultatem tradere, sed pristinum Graecorum usum imitati exemplis rem illustrare solebant,— id quod concluditur ex locis illis qui dicuntur communibus,— tamen sin- gulas rationis partes ita exercitatione efferebant, ut imago omnia bonae orationis propria comprehen- dens nusquam proveniret. Itaque quum omnes fere rhetores singula quisque interiore studio tractata ad elocutionem orationemqne corrigendam in lucem prodidissent, prodiit, qui sincero judicio praeditus quae superiores ratione maxime invenerant, primus in unum collecta adhiberet ad rem pro concione gerendam, Antiphon ille Atheniensium oratorum vere princeps. Nam qui prius apud populum verba fecerant, quamvis indole exstructi usu ad auctoritatem quandam provecti essent, tamen eos ab omni doctrina dicendique ratione remotos fuisse, quis est, qui nesciat? At Solon quique eum secuti sunt, Clisthenes, Themistocles, Pericles alii non alia videntur vi in libera Atheniensium civitate ad sum- mos honores escendisse nisi oratione gravissima. Sed et quorum in rebus antiquis intelligens est incorruptumque judicium uno quasi ore dicunt omnes et nos, quam supra instituimus, explicationem respicientes sentimus superiorum illorum eloquentiam non fuisse in verborum elegantia compositio- neque ad aures suaviter accidente, sed ex eo elucere, quod et morum severitate praestantes et mira rerum scientia adjuti sententias gravissimas graviter proferendi facultatem tenebant.
Quare superioribus illis, quamvis magna simplicis illius eloquentiae laude florerent, omissis pri- mum oratorem ipsa arte doctrinaque eruditum habendum esse Antiphontem inter omnes constat. Cujus orationes quae leguntur relictae, si contemplamur, duabus potissimum de causis ad sophistarum doctrinam quasi ad fontem videntur esse referendae. Quarum una, quod figurarum illarum a Gorgia Atheniensium elocutioni immixtarum is apparet usus, qui quidem rationi certoque scriptoris consilio conveniat. Nam etiamsi rei novitate correpti Athenienses summo ardore Gorgiae illas declamationes
*) v. Spengel pag. 63.


