15
Quam ob rem satis me puto demonstrasse, Thucydidem ut orationibus quasi rerum inter- pretibus uteretur, quaedam de rebus gestis et mutasse et addidisse ita, ut angusta illa simpli- cique veritate neglecta fides quaedam philosophi exsisteret, cujus summa teneretur vis in maximo rerum ordine componendo et in conjungendis hominum moribus ingeniisque cum rerum gestarum causis et originibus. Delectus igitur earum rerum, quas esse recipiendas arbitraretur, ad liberum scriptoris judicium translatus quanam dirigebatur norma? quod in orationis connexum reciperetur, dignum quid maxime habuit? Eas apparet omnes res, quae quodammodo conversae et commu- tatae tamquam agendi causae exstiterint; qua ex copia ne ea quidem excludantur, quae quum ad externa pertineant, alio praeterea loco narrationi adjuncta legimus. Ita VI, 22 longiore oratione adhibita ab ipso imperatore explicatur, expeditionem, si eventus spem factura esset, quibus exornatam subsidiis mitti necesse esset. Voluit enim Nicias grandi illa rerum copia enarrata a fatali in Siciliam expe- ditione civium cupiditatem avertere. Tenent igitur illa quot subsidiorum partes tot, ut Siciliae posses- sionem appetere omitterent, adhortationis causas. Praeclarissimum autem exemplum continetur illa oratione, quam extremam Brasidas excursionem facturus apud milites habuisse fertur. V, 9. Ineunte igitur oratione, cur habendam eam esse existimaret, ubi declaravit causas, transit ad angustias, quibus impediti Athenienses occasionem ad impetum faciendum ipsi praeberent, exponandas. Deinde totius, qualis eventura sit, pugnae ratio ita explicatur, ut, cur hoc ipsum pugnandi elegerit genus, simul semper-in conspectu versentur causae. Insidias vero quod ipse animo probo aper- toque praeditus hosti fallendo adhibet, ita excusat, ut, amicis utilitatem si pariat hostium fraus, nihil eam habere criminis praedicet: Dum, inquit, loco ad impetum exposito quid agant trepidi incertique versantur— ubi, quae ad rem plane proponendam et Atheniensium miseram condi- cionem bene fingendam pertineant, animadvertas velim ejusdam sententiae varias circumscriptiones: 1 Ody Ere dnaodoε νοι dHp'dοdνot zal rod unanrtlsrar ror rod Hν0 r ddrαν ovotεν, 2r 1 Aειάϊτι αιν rνόνς νàα mπ⁶εννᷣννια m,ά¹α, ειον τννν ϑέƷαν — dum trepidant, ego excursione celeriter facta in medios irrumpam improviso. Deinde quod Cleoridam brevi spatio interjecto accurrere jubet, verbis probat: r„αάο εειιν νυσατειο õ§⁴st τεμεοονσ roc roxεεας o? aαoνoc zad ανοονοω. Adhortatione autem§ 6 lecta Clearidam fide famaque non inferiorem fore confidentes, bene rem gesturum speramus. Milites denique, quae in certamen venissent rerum memoria revocata praemiis propositis dignos se praebituros facile conjicimus.
At enim oratores si diversa secuti alias aliter intelligunt res— id quod, etiamsi in mentis cogitationisque rationibus liceat, in ipsis rebus videtur minime licere— necesse est de isdem, quae nisi una ratione accipi non possint, inter se contraria afferant. Afferunt contraria non solum Corinthii Pericli de Atheniensium subsidiis— id quod satis probatur diversis utriusque consiliis et Corinthiorum infirma et obscuriore hostium opum notitia— sed etiam Siciliae res rationesqne aestimantes Nicias et Alcibiades mire inter se differunt.
Sed sine ulla excusatione talia inter se maxime opposita afferre non ausus est seriptor, quippe qui VI, 17, 4 et 20, 1 verbis: donso rrαᷣονααν adjectis illae diversitates unde originem capientes intellectum praebeant, ipse declaret. Quare in mentis partem ducta illa, quasi nihil nisi cogitata inventaque sint, non majorem videntur movere admirationem, quam si homines con- trariis ingeniis exornatos inter se altercantes dissidentesque aspiciamus.
Denique ut res ipsae in orationum connexum receptae causarum, quibus impulsi oratores agant, loco funguntur, ita cogitationis orbem latius quasi propagatum esse videmus, quum ea etiam sibi subjecta arripiat, quae rebus aliter ac fiebant gestis eventura fuisse suspicandum sit.


