Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

majoremque rerum ordinem componendum, ex eo perspicimus, quod non solum rerum causas orationibus proponit, sed etiam quasi totius belli imaginem a se excogitatam per principes bre- viter componere vult. Qua de causa orationes quasdam ita formavit, ut praeter eum, qui bellum vidisset perfectum, nemo pronuntiare posset.

Ac quicunque vel oculis percurrit, inde ab initio I, 36, 3 animadvertat necesse est, illius expeditionis, qua Atheniensium opes gravissime afflictae sint, commemorationem per totum fere opus quasi portentum quoddam pertinere: I, 144, 1. II, 64, 3, 5, 89, 5. III, 39, 4. 45, 5. IV, 18. 5. 60, 2. 62, 3. V, 90, 103. Diligentius autem si attendimus, omnes fere orationes videntur res quasdam praeteritas iis, quae quando eventurae sint, scite componere. Archidami oratio totum bellum quo ingenio processurum sit, eadem subtilitate adumbrat, qua Pericles rei bene gerendae rationem praecipit. Dicet aliquis: Quid? Periclem tanta rerum cognitione exor- natum esse nonne ipse praedicasti, ut quid eventurum esset, bene omnia meditatus facile eruere posset? Sed quid quum alios tum Phormionem, virum illum manu promptum, mente haud sagaci praeditum? qui militum animos metu perturbatos erecturus totius belli imaginem expressit tam accurate finitam, ut non simplicem exercitus ducem, sed virum res et praeteritas et futuras cognitione assecutum, Thucydidem ipsum nobis audire videamur. II, 89.

Ineunte igitur oratione quum rationem belli gerendi Lacedaemoniis usitatam explicet, dicit eos tum demum ad certamen paratos prodire solere, quum copiis armisque longe superiores spem victoriae tenerent certissimam. Quae Corinthiorum nonne revocant memoriam, qui amράαα istud Lacedaemoniorum gravi obtrectatione incusaverint? Transit ad gloriam ambitionemque castigandas, quibus factum esset, ut Lacedaemonii circulatoria quadam jactatione vim virtutemque animi, quarum nulla pars ad quemquam alium pertineret, suam quasi provinciam assumerent. Quid? haecce videnturne bene praeparare legentis mentem ad ea percipienda, quae Brasidas IV, 126, 2 magna voce gloriatur? Deinde defensionis illud genus, quod Pericles ineunte bello prudenter instituerat, ipse comprobaturus libere concedere non dubitat, Lacedaemonios longe praestantiores esse copiis terrestribus, quum mari Atheniensibus neminem esse parem ejusdem Periclis judicium (II, 62, 2) secutus profiteatur. Tum cur Lacedaemonios neque copia hominum neque innata for- titudo a gravissimis cladibus defensura sit, causa quae fuerit, ut explicetur,§ 3 commemorat ac premit, et invitis animis atroci imperio obsequi socios neque fundamento satis firmo hostium opes nixas teneri. Athenienses autem manibus consertis de victoria bonam spem habere par esse ut probet, opponit eos animis ex scientia usuque rerum nauticarum intrepidis atque audacibus exor- natos Lacedaemoniis illis cuntatoribus incertisque eadem servata diversitate, qua supra eos a Corinthiis descriptos finitosque legimus. I, 70, vr⁴νά denique, qua Athenienses omnibus excel- lant, praestantiam quod laudibus effert, respicere videtur ad Periclem II, 62, 5. Concludit ora- tionem pugnae administrandae descriptio ea de causa uberius exposita, ut, quantopere Athenien- sium pugnandi consuetudo a Peloponnesiis(I, 49, 1) differat, notitia exsistat legentibus. Quam partitionem quoniam omnes fere admittunt orationes, apparet, singulis angusto orbe totius belli expressam paene imaginem componi. Ex quo efficitur, ipsorum oratorum non solum consilia, quae illo ipso tempore agitarent, explicari, sed etiam quid praeterito cogitaverint, acturi quid sint futuro, dilucide monstrari.

Velut Alcibiadis oratione VI, 16 universa vita omniaque consilia, quae unquam ceperit, quaeque occasione oblata capturus sit, non ab ipso loquente, ut ita dicam, sed a scriptore rem declaraturo ita aperiuntur, ut in intimam mentem nobis introspicere videamur.