13
ornati tractaverunt, fit, ut accepta semel ratione omnino iis assentiri nos oporteat. Itaque qui Corcyrae- orum Gνιινονᷣistud tueatur, ab eorum partibus stare oratione illa cogitur, qui 9⁴υσσσονει εt dααi summum in omnibus rebus tribuat momentum, is Athenienses si Coreyraeis auxilia miserint, injuste acturos, cum Corinthiis judicat. Cui orationi similiter quum ceterae fere omnes sint compositae rebusque et verbis distributae, nimium nos nobis tribuere non suspicamur ita judicantes: nisi subti- lissima cogitatione instituta fieri non potuisse, ut, quaecunque erat proposita causa et tam proprie conversa explicaretur et fanta arte sollertiaque divideretur. Philosophus igitur quidam videtur res causasque mente accurate susceptas ac ratione diligentissima elaboratas deinde oratorum memoriae quaque optime proferrentur, voci commendavisse.
Quod vero scriptorem ita instituisse, ut ipsa rerum veritas minime laedatur, quum supra osten- derimus tum inde facile colligitur, quod capite 40 extremo causam, quae erat proposita, Corcyrae- orum explicans tam artificiose sciteque tangit Mytilenaeorum illam defectionem, ut quamvis demum futura sit, tamen illo ipso temporis momento a Corinthiis ne fidem pietatemque laedant, Athenienses acriter commonentibus animadverti posse videatur. Eo enim continetur veritas illa, quam libris conscriptis proponere studet Thucydides, ut non a rebus ipsis, quae erant gestae, discedat, sed causis rationibusque apertis rerum conjunctionem in editiorem quasi locum evectam animis infigat ac cla- riore, quam qua per se splendeant, luce illustret. Quare quamvis nemo fere inveniatur, qui funebrem illam Periclis orationem ita, ut legatur, habitam esse contendat, tamen, quod, ut tum res erant, dicere non potuerit, oratorem nihil facit dicentem, quum tempore ipso et loco, quae ad orationem illam proponendam elegit, rerum veritatem, quam observaverit diligenter, demonstret. Ad sepulcra enim, quibus, qui pro patriae salute mortem obissent, conderentur, ipsius patriae laudes ab illus- trissimo viro celebrari aptius quid rerumque naturae quid magis convenit?
Induxit igitur Thucydides eam in historias conscribendas rationem, quae quum in rebus arte componendis elocutioneque splendida explicandis summam ponat, haud paulum abhorreat a superio- ribus istis, quorum quasi auctorem prineipemque habere assuevimus Herodotum. Herodotus res ipsas summo studio undique collectas enarrasse satis habet, corripuit singulas res in imaginis amplissimae comprehensionem quasi corporis membra inter se conjuncta et alia aliorum affinitatem requirentia Thucydides. At hanc rationem, quamquam Thucydidis videtur esse propria, tamen ex ipsorum Grae- corum ingenio ortam esse judiciique, quod veteres de historiae fide tulerint, similitudinem referre, si universam istam populi, qua ad rhetoricen colendam traheretur, omittimus indolem, ex iis solis demonstratur, quae Aristoteles in Poeticorum libris dicit 9,1451 b, 5— 6: Poesis, inquit, i. e. ea rerum comprehensio, quae ingenio acri subtilique elaborata exsistit, magis philosophiae convenit melio- raque exprimit quam historia illa, ut quaeque gestae erant, rerum enarratio simplex, 6i παάαν mꝓ†φαισο⁹ριτεοον acl αmουνυ⁴⁶αμινιτεμεοωσν νιmοσισ õmĩ Iℳdiałꝝ orir. Quod philosophi judicium ex mentis ratione ortum ideoque rem aecrius comprehendens Thucydides reapse ita comprobat, ut quum poesis quadam lege artificiose singula connexa et elaborata in unum aspectum colligat, tamen veram historiae fidem nusquam vel contemptim repudiare vel vehementer illidere audeat. Quo factum est, ut Thucydides referens illam Attici ingenii naturam, cujus in aequalitate res inter se diversas connectente ingenioseque continente summa consistit laus, medium semper obtineat locum inter Herodotum, qui summam scribendi artem rebus ipsis quam accuratissime enarratis efficere quaerit, et posteriores, qui rhetorices illa specie splendoreque seducti nihil opinarentur praebere res aliud nisi quam ornatissime orandi materiam copiamque ingenii profitendi splendidissimam.
Quantopere vero Thucydides adhibuerit orationes ad singulas historiae partes connectendas


