12. videtur esse ad Diodoti orationem ita, ut a capite 42 vituperatione illa refutata a capite 44 Cleonis rogationem dissuadeat.. 970,300555.
Una igitur oratione item comprehendit scriptor diversas res ac sexti libri principio causas, quibus ductus expeditionem Siculam dissuadendam esse arbltraretur, pro- posteriore concione Niciam una oratione complectentem facit. Alcibiadem denique, quibus verbis c. VI. 89 mores suos describit atque adhuc quid egerit, defendit, ea opinamur prius jam quam ad ipsam Lacedaemoniorum acces- sisset concionem, apud magistratus dixisse. 181
Lacedaemoniorum enim illam cautionem reique publicae tamquam mysteria si animadvertimus, peregino illi et ab hostium exercitu advenae palam pro concione statim verba facere licuisse verisi- mile non est.
Quae quum ita sint, apparet scriptorem eas res brevissimo ambitu circumscribere solere, quae quum nihil fere ad ipsum belli eventum, quem maxime spectaret, pertinerent, ad res singulas graviter commutandas nullum momentum afferrent. Ut legationem illam, quam pacis causa Athenienses mise- rant, ob eam ipsam causam non commemoravit, quod irrita redibat, ita silentio praeteriit priores semper orationes, si posterioribus demum causa decreta suis finibus dirigebatur. Mutavit igitur Thu- cydides multa de rebus reapse gestis, quo id, quod petebat, effigiem cladis Atheniensium expressam componeret facilius.
Omnino vero voluisse scriptorem discedere ab ibsa rerum veritate istis, quae ex orationibus singula collegimus, omissis inde suspicamur, quod, qua quisque ratione rem propositam intelligat, ita oratorem et causas invenientem et verba componentem facit. Quae quum eam prae se ferant perfec- tionem, ut neque rei quid desideres neque verbum falso adhibitum offendas, quacunque admiratione Graecorum illam orandi colimus artem, tamen apparet, ea, quae nunc legamus, multa demum medi- tatione adhibita ex scriptoris mente exorta longe esse alia ac quae reapse ab oratore prolata essent. Quid? ad quas quaeque res esset revocanda rationes, ita oratorem quemque velocissime perspexisse num arbitramur, ut, quae essent in rem quaeque optime consilium propositum ut assequeretur, ad- juvarent, ea omnia subito non solum mente teneret, sed etiam apte eloqui posset? Itaque quod ita conformatas omnes fere legimus orationes, ut, quicunque verba faciat, in ejus sententiam ipsis ratio- nibus inspectis ire cogamur, quid est, cur oratorum ipsorum copiam sententiasque referre neque plu- rima vel de suo addidisse vel proprie convertisse putemus Thucydidem? Quale igitur artificium ingeniique quae sollertia jam ea oratione, qua Corcyraeis responderunt Corinthii! qui quum subtili adversiorum arte paene profligati esse viderentur, subito erecti impetum atrocissimum repulsuros se tanta fiducia pollicentur, ut legentium animos, qui à Corcyraeis capti modo tenebantur, praeclara quadam spe inflammatos sibi statim devinciant his imprimis verbis I, 37, 1: Tra rir dcp Iid re deiονᷣoςςασννοτεοο τπνοοε⁴ ⸗τ zut i rde ZOεiαe u* οsioru dν⁴οσε Quae animi inclinatio crescit deinceps, quo diligentius veriusque Corcyraeorum illae rationes summo studio propositae ora- tione procedente infringuntur. Ita quibus Atheniensium voluntas incitaretur, argumentis non modo rejectis sed etiam in crimina artificiose conversis— id quod ex iis praecipue apparet, quae 37. 3 de Corcyraeorum sedibus feruntur— capite 40 ineunte ejus artis reperimus gravissimum exemplar, qua Thucydides unam quamque rem ita convertere ac mutare scit, ut cum dicentis ingenio ac volun- tate quodammodo consentiens recte eum sensisse ipse demonstrare videatur. Similia legimus c. 40, 4; 41, 1; 43, 1. Ad finem igitur causa contra Corcyraeos perducta concluditur capite 43 recte ea rogatione, quae Coreyraeis contraria ex ea ipsa rerum ratione, quam observabant Corinthii, effecta cogitur. Atque ut ipsi intellexerunt rem, quod ita omnibus bene apteque orandi subsidiis
9 2△ 1


