11
possent I. 32. Neque Hermocrates pro Siculorum concione vere dixit: IV, 61: mερμακνᷣ ⁴αςο τ⁴ι e⁷⁸ευυ*εεονν ded νrdc dονεέινρ μάν rod kiovroc, u³αεααι ε ⁶d Ʒεπι⁶νν, quibus verbis invadentium hostium quasi defensionem quandam instituere videretur. Quid? eundem Hermocratem num suspicemur tanta animi simplicitate usum esse, ut, quod Athenienses insidiis structis insectabantur, subsidium ex Peloponneso adventurum Euphemo prope assistente profiteretur? VI, 81, 1.
An Atheniensium legatos, pacis qui servandae causa prodissent, eum, qui opibus plus valeret, minoribus imperare decere tam libere praedicasse? I. 76. Alcibiades quid de recuperanda patria cogitaret, Lacedaemoniis tam simpliciter aperiens etiam apud mente ignavos nonne leviter sibi mo- turus erat suspicionem gravissimam? VI, 92, 3.
Archidamum si addideris in ipsa oratione nihil commemorare de ea seditione, quam Acharnen- sium agris vastandis moturus erat Pericli periculosissimam II, 20, 3, patet Thucydidem omissa ipsa- rum rerum veritate nihil in orationibus posuisse, nisi quod ad mores loquentium omnemque rerum rationem exponendam pertineret.
Qua in re Thucydidem posuisse id, quod nos fidei historicae nomine appellare solemus, graviore argumento concluditur ex eo, quod nonnulla etiam ex ipsius mente deprompta orationum ordini ad- jicere non dubitavit. Ut quae Pericles II, 35, 2 sibi mortuorum laudes celebranti obstare impedi- menta judicat, ea facile cognoscimus esse, quae, quamvis a rerum scriptore addenda sint, ab ipso tamen oratore non possint pronuntiari. Nam quae dicturus sit, ea si suspicatur audientium fide destitui, quidnam aliud videtur sibi velle, nisi audientes, quod in ipso conspectu versetur, id quodam- modo carere veritate opinari posse? Itemque quae IV, 11, 2 rjy vdr ασοοσα ωιεν õdicunt legati, ex ipsius Thucydidis cogitatione profecta esse putandum est, quod Lacedaemonii, se non virium debi- litatione animique defectione, sed fortunae casu nulla sua culpa irruisse miseris angustiis, id summa ope premere solent.
At etiam ubi ea, quae vere dicta erant, addere liceret, tamen si a consilio abhorrerent, Thu- cydidem repudiasse, demonstrat illa sententia, quam ad orationem funebrem vere pertinentem Aristo- teles posteritatis memoriae tradidit Rhetor. A, 7: 0loν THeouνν— τ ενιπτ⁴αον αέωωπν‿ ννν*ετα rijc r6εαυςσ Geνοσααα έοσοσςσς τ εαάς̈ να oν ενιαμνο ε ε&εαισεει. Quare scriptor non vulgarem illam fidem observavit, sed philosophicam quandam et quasi pragmaticam, quam secuturum se in prooemio I, 22 perspicue pollicitus est.
Atque hanc fidem quum singulis rebus petendam esse arbitraretur, tum toto orationum ambitu sequebatur. Itaque quae nunc una oratione connexa legimus, ea per se dissidentia saepius a scrip- tore demum contracta esse cognoscimus. Ut Archidamus rex, quum quae priore jam parte posuerat, altera repetat I, 80,2=83, 1=85,2, duas videtur habuisse orationes verbis 82,5 od 9H⅔οω 2mσηιειρσάς 9209* inter se divisas. Quarum una bellum ipsum utrum gerendum esset an melius omitteretur, rex pro concione aliqua priore jam tempore convocata deliberationem instituerat.
Corinthiorum autem vituperatione audita arbitrabatur sua consilia quemadmodum cum Lacedae- moniorum ingenio rerumque tractandarum consuetudine consentirent demenstrari oportere. Quam demonstrationem praebet altera orationis pars optime cogitatam atque inventam. Magisque illa ratio in aperto est Cleonis orationem legentibus, ubi tempus significatur ipsum, quo altera pars in scaenam prodierit inde a capite III, 39. Nam quae de Mytilenaeis puniendis inde a capite 39 profert, ea ad defendendam rogationem priore jam concione dicere debebat. Mutatis deinde Atheniensium animis priore orationis parte cap. 37 in socordiam civium levitatemque invehitur. Eadem divisio adhibenda
2*


