Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

quibus prioris temporis imagine strictim composita praesentium rerum rationes luce quadam illustrentur clariore. Nam ut digressionum, quae quidem simpliciter narrent rerum praeteritarum historiam, ipso quo collocatae sunt, loco continetur maximum momentum, ita ad orationum vim augendam plurimum pertinet collocatio. Collocatio vero non per ipsum rerum gestarum connexum regitur, sed eam normam regulamque sequatur necesse est, quam scriptoris mens et cogitatio praece- perunt. Quo factum est, ut Thucydides undecunque res ipsas accepit, in collocatione orationum statuenda non rerum auctoritate sed ratione ductus suum ingenium sequeretur.

Deinceps, ut erat propositum, dicendum est de iis, quae singulis orationibus continentur res, ut Thucydidem, quo res gestas declarandi atque exponendi consilium assequeretur facilius, in iis multa mutare coactum esse appareat. Quod quo persuasum nobis habeamus, nunc, si placet, affera- mus singula quaedam, quibus, quid velimus, demonstretur: scriptorem multa addidisse, quae illo ipso tempore ab oratore commemorari potuisse rerum natura vetaret. 3

Ac primum quidem singulae orationes ita inter se conjunctae esse solent, ut alia alio loco habita respondeat alii. Velut Thucydides I, 140 Periclem videtur propterea fecisse loquentem, ut quae Corinthii Spartae de Atheniensium opibus commemoraverant, sive plane refutentur sive ad modum repressa corrigantur. Id quod quum universa demonstretur orationis sententia tum singulis locis verbisque inter se consentientibus quasi omni dubitatione liberum proponitur. Quae Corinthii dicunt de ea ratione I, 120,4, qua mentis consilia cum ipsis rebus gerendis conjuncta sint, eadem fere videntur esse ac quibus Pericles prooemium exornaverit I, 140, 1; quaeque Corinthii de re navali cogitaverunt I, 121, 3, ea ad irritum rediguntur a principe illo reipublicae respondente I, 143. Addamus, quibus militum animos augeret, Phormionem contraria fere Brasidae afferre, quem non auscultaverit.

Velut II, 89, 2; 6ςσ τποωοππσπχιν ⁶σmυ⁵οη opponitur verbis*II. 87, 5; 89, 3 enei dνυνι. 87, 5 nsεεεοτια ‿‿‿ εοισννέιαμα 87, 6 r*⁴ιαιν 89, 4= 87, 4. 89. 6= 87, 6. 89, 7= 87, 6; 89, 9 = 87, 9. Respicere denique ad Niciae sententiam VI, 31, 1: dc en'dε6*νεοντναε dmiοτονν d‿eνο 31, 6: oOdT 7⁵αœνηꝙτμηςανεε¶ Ʒνε videtur Athenagoras, quod maxima undique hostium copia immi- nente Athenienses tam grave bellum ultro suscipere non esse verisimile censet. Similitudo autem, quae non solum inter Syracusas et Athenas civitates VIII, 96. 4 intercedit, sed etiam Athena- goram conjungit Cleoni, optime animadvertitur ac premitur eo, quod Cleon orationem finit versu III, 40, 6; versu Athenagoras incipit.

Deinde Thucydidem momentum in eo posuisse, ut orationibus rationem rerum quam apertissime explicaret, gravius quam ut res ipsas, quales evenissent vere enarraret, etiam ex eo apparet, quod, ubi e re esse videbatur, vel iis, quae alio loco ipse exposuerat, contraria vel a praesenti oratoris condicione abhorrentia addere non dubitavit. Velut quae I, 76. 2 Atheniensium legati ad imperium defendendum promunt, quaeque vel apertiora Sthenelaidas 86,3, monet, repugnant ipsi Thucydidis sententiae, qua contendit I, 23, 5: veram certaminis causam principio non apparuisse orationibus. Quae Corinthii Corcyraeis invidiae movendae causa I, 39 objiciunt, ea maxima diversitate abhorrere nonne putandum est ab iis pacis servandae studiis, quae Corcyraei cap. 28 vere praestitisse narrantur,? Eandem rationem sequitur in Hermocratis oratione, qui Euμαιρνισ illa, III, 82, 2, qua Camarinaei Atheniensibus consociati erant, in siιμανι⁴e ν conversa VI, 79, 1 gravi testimonio callide utitur. Nec vero Lacedaemonii, quae IV, 18, 3 superbe pronuntiantes inducuntur, eadem pro ipsa concione sup- plices dicere ausi sunt. Nec Corcyraei Atheniensium auxilium implorantes vere tanta insolentia illustraverunt bonam eorum condicionem, qui nemini foedere adjuncti, quid ipsi vellent, libere agere