9
exponunt subsidia rationesque, quibus dissolutae Atheniensium opes casurae sint. Alcibiadis igitur oratio VI, 89 illi imperii adhuc integri prope adjecta descriptioni optime se habet sciteque praeparat mala illa angustiasque, quas misere prementes Nicias literis scriptis explicat. Tribus denique extre- mis orationibus apud milites habitis, quarum Gylippi medium locum tenet, certamen, quo Athenien- sium opes funditus evertantur, pari ac coeptum est numero concluditur.
Tali igitur quoniam perspexvimus ordine compositas esse orationes, apparet Thucydidem, quae ubique dicta erant, non omnia orationibus reddenda esse existimasse, sed quae digna habuerit, elec- tione instituta ea tantum vel accuratius tractavisse vel leviter tetigisse. Differt enim Thucydides ab omuibus, qui ante eum scripserunt, historicis eo ipso, quod non, quibus quaecunque facta erant vel ad rem ipsam pertinentia vel, dummodo legentis animo delectationem moverent, omnino diversa delectu non habito omnia comprehenderet, annales latos diffusosque memoriae tradidit, sed quod cer- tum quoddam consilium rationemque, quam religiose tenuit, summo studio secutus nisi quae artissimo vinculo adjuncta familiaritateque quadam rei adnexa essent, in librorum ambitum vrecipere noluit. Itaque patriae atrocem illam velociterque irrumpentem causis propositis explicaturus ruinam neque Anaxagorae ac Socratis, qui ad civium ingenia liberalium studiorum amore implenda quid valuerint, Thucydidem amicitia etiam iis conjunctum effugere non potuit, mentionem fecit, neque, quamvis res ipsa poscere videretur, in legationem illam, quam III, 86 leviter tangit, ejus nomen inseruit viri praestantissimi, qui orandi facultatem arte excultam princeps Athenas, in literarum sedem, ita trans- tulit, ut scriptori ipsi gravissima elegantioris elocutionis praeberet elementa. Tam diligenter igitur tantaque constantia firmatus consilium illud mente semel perceptum servat, ut ne gravissimis quidem causis ad oblivionem vel negligentiam seducatur. Ergo in orationibus inserendis, quas consilium illud quasi pura distinctaque effigie efficturas eum composuisse inter omnes constat, aliena omnia severe esse rejecta quid miremur? Ubique igitur quum multa vel, ut moris est oratorum semperque fuit, a re ipsa in certamine proposita aberrantia vel plane inutilia dicerentur, delectu instituto nisi quae consilio illi undique consentirent, nullas elegit scriptor orationes easque libere ita collocavit, ut aut rem quandam ad eventum magnopere pertinentem inducerent aut rerum gestarum quasi conclusionem cum magna vi proponentes animis legentium penitus infigerent.
Itaque quibus Atheniensium imperium sensim dissolveretur causas expositurus ea tempora animad- verteret oportuit singula, quibus vel accederet recens quaedam cladis causa vel perniciei progressus clarius pateret.
Veluti significant Periclis orationes popularis imperii et summam amplitudinem et nascentem depravationem, quam Cleon jam et Diodotus comprobant esse perfectam. Atque quum Atheniensium opes obedientia sociorum maritimoque imperio maximam partem niterentur, id tempus oratione necesse erat induci, quo sociorum fides primum labebatur et Lacedaemonii ipsi rei navali incipiebant studere. Expeditio autem Sicula magna orationum copia introducitur, quia quum novum quoddam atque inex- pertum belli gerendi institueretur genus tum ad perdendum imperium Sicula clades nulla majus momentum habuit. Eadem de cousa quae Brasidas egit, res tanta diligentia ennarantur orationibusque exornatae proponuntur. Ubi vero oratione, quae vere habita esset, nihil fere novi ad res ipsas dirigendas efficeretur, ibi aut omisit omnino singula ampliore explicatione afferre, ut Atheniensium legati pacis causa Spartam missi nihil nisi commemorantur, aut, si vel qui dixerit vel locus ratioque notanda erat, obliqua oratione contentus rei summam breviter comprehendit. Id quod in Pericle saepius factum esse et in Brasida supra animadvertimus. Quae quum ita sint, videtur scriptor ora- tionibus simile quid consecutus esse, ac digressionibus illis— I, 120; 125— 135; II, 15; VI, 54— 59
2


