Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

rationem utrique in exercenda victoria secuti sint, accurate proponat. Itaque quum liber orationibus quodammodo redundet, qui primo male perturbatus esse videatur ordo deinceps evadit optime distinc- tus ac compositus.

Quarto libro ineunte Thucydides narrat res Pyli gestas, quarum auctor splendidissimus celebratur Demosthenes intrepidus animo manuque promptus, qui jam contra Ambraciotas dux documenta et fortitudinis et rei militaris scientiae ediderat tanta, ut illam civitatem ad summam usque perniciem gravissimis cladibus redigeret. Quae quamvis per se praeclara essent, tamen quum nihil fere ad ipsius belli statum commutandum afferrent momenti(III, 114), satis habuit scriptor, longiore oratione omissa paucis illis a praecone dietis IV, 113, miseriae gravitatem effinxisse. Longe aliter res se habebat circa Pylum, quam ut recuperarent Lacedaemonii et exercitum hostium agros vastantem statim revocaverunt et, quae profecta erat ad Corcyram vi occupandam, auxilio arcessiverunt classem. Qui apparatus quum ommia belli gerendi consilia per hiemem summo studio a Lacedaemoniis exco- gitata subito perverterent, jam per se Thucydidem impellere debebant, ut qua utrique uterentur con- dicione quibusque subsidiis freti bonam eventus spem alerent, orationibus explicandum sibi esse arbi- traretur. Quod accedit, ut tanta omnium rerum eventura esset permutatio, ut et Athenienses ad id summa virium contentione lentum hostium impetum vix defendentes ipsi victoriae spem reciperent et Lacedaemonii hostem quibus opprimerent opibus celerrime perditis de sua salute cogitare cogerentur, videtur hujus temporis momentum summa fuisse observandum diligentia et singularum rerum expli- cationem quam maxime accuratam requisivisse. Ac quantam in eligendo orationis genere adhibuerit Thucydides diligentiam, probant ea, quae Brasidam loquentem facit. Iste enim quia summo ardore iraque incitatus fortunae casui resistere non potuit, inducitur respondens Demostheni oratione obliqua IV, 10.

Splendori deinde, quem Lacedaemoniorum supplicatio fingit praeclarissimum, IV, 17, prope adjecta est calamitatis initium fortunaeque conversionem significans Hermocratis oratio IV, 59, cui ordine compositi succedunt Brasidas apud Acanthios IV, 85, Pagondas et Hippocrates in Boeotia IV, 92; 95, Atheniensium cladis terribilis initia propagantes.

Disputatione cum Meliorum magistratibus instituta quum opes Atheniensium in Boeotia ante minutae in re navali maxime firmatae videantur, transit scriptor pari ac quibus totius belli exorna- verat initium, orationum numero ad expeditionem Siculam copiose describendam. Nec solum numerum observavit, sed etiam collocationem orationum atque ordinem. Nam quae maximam Atheniensium populi judicio regendo obtentura sit auctoritatem, medio loco posita legitur. IIlud denique etiam animadversum videmus, ut quae priore jam dicta essent, ea per se non explicata implicarentur poste- riori concioni, quae de rei summa decretura convocabatur. Cui deinceps numero ordinique orationes ad rem considerandam periculumque repellendum Syracusis habitae bene conveniunt. Hae igitur medium locum inter Atheniensium res orationibus explicatas et perturbationes prostratis Hermis oxortas videntur tenere, ut infigatur animis legentium illa similitudo, quam Syracusanorum mores cum Atheniensibus habere judicamus. Obliqua autem oratione proponuntur VI, 47 consilia ducum bellique gerendi rationes, quod nihil habuit Thucydides cur aliter rem tractaret. Nam et ingenium cujusque jam ex superiore parte perspectum habemus neque quidquam, quod ad rem ipsam gerendam pertineat, ex illis deliberationibus ortum animadvertimus.

Tum primis, quae ad Syracusas committebantur, certaminibus narratis ubique causa quaedam exstitit, orationibus rite insertis concluditur Camarinae undique perfecta, quam Spartae Corinthii et Atheniensium legati explicare coeperant, Atheniensium imperii descriptio. Deinceps quae sequuntur,