Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

dentem sed omnino paene contrariam promit Cleon, longiore spatio a funebri distare videretur. Nam quanta rerum secutura esset permutatio, nisi significasset jam ipse Pericles, conversio illa admirabilis quomodo evenire potuerit, num comprehenderemus animo? Ita vero morbus ille Atheniensium mori- bus quae illeverit mala non solum descriptione instituta a scriptore ipso docemur, sed in rebus ipsis gerendis quantum permutaverit, a principio ita aspicimus, ut oratione Periclis altera instructi facile omnia meditando persequamur. Deinde II, 71 narratione ad illustrem Plataearum obsidionem proce- dente facit Thucydides statim Archidamum cum Plataeensibus ita disputantem, ut alios esse antiquos mores, alia recentia ingenia appareret. Inde non modo quale victi discrimen adituri sint, facile sus- picamur, sed etiam Lacedaemoniorum mores a simplicitate illa, quam rex ipse laudibus supra celebra- verat, per bellandi continuationem recessisse intelligimus. Porro Athenienses ut, quam Pericle mortuo inter verba et res receperint diversitatem, graviter notentur, quae Plataeensibus responderunt, ora- tione directa cap. 73 dicunt. Orationes autem Brasidae et Phormionis non priori sed secun- dae pugnae praeposuit Thucydides quod neque decertatum est illa neque, qui rei momentum haud paullum augeret, Brasidas intererat. Hujus enim esse orationem, quamvis non plane dicatur, tamen suspicari nos propterea oportet, quod posterioribus, quas habuit, collata viri praestantissimi ingenium mire refert. Ac quem, ubi complures orationes inter se connexae explicantur, animadvertimus dili- zenter esse servatum, etiam hoc loco adhibuit Thucydides ordinem, ut ea priorem locum teneat oratio, quae, quid voluerit, deinceps sit assecuta. Veluti igitur Corcyraei, qui in Atheniensium socie- tatem redituri sint, hac ipsa de causa ante Corinthios verba faciunt, ita Brasidas, quod ancipiti pugna tacta tropaeum positurus est, praecedit Phormionem.

Sequitur Mitylenaeorum defectio pariter ac Plataeensium miseria orationibus bene circumdata. Quod vero Thucydides quum orationes priore Atheniensium concione habitas leviter attingat, amplis- sime exponit posteriores, isdem causis, quas supra adhibuimus, nixi contra l'ionysium defendamus, quum praesertim orationes ita compositae sint, ut, quae priore concione proferrentur sententiae, et ipsae in ordinem admissae a postea additis facile secernantur. III, 39 44; 37 42. At enim et Plataeenses et Cleon, quorum uterque discessurus sit inferior, quod tamen priorem tenent locum, nonne videntur abhorrere a lege illa, quasi semper observetur, a nobis supra laudata? Sed Platae senses non modo suam defendunt causam, sed contra recentia ingenia antiquorum morum patrocinium susceperunt*). Ita quum universum quasi genus hominum in jus vocetur, servari conantur, ea adjuti verecundia, qua firmata humanitatis praecepta animos occuparunt. Thucydides igitur se in Platae- ensium sententia stare quomodo melius certiusque aperiret, quam posita hac oratione eo loco, quem tenere solent victores? Quo facto quae Plataeenses dixerint, quamvis tum fallaciis oppressa viderentur esse inferiora, ea tamen ita omnium animis innata, tam penitus esse infixa optime declaravit, ut viri- bus novis corroborata denuo surgerent hominumque vitam ad eruditionem atque humanitatam dirigerent. Cleon deinde quia eo quidem tempore victus tamen postea fracta optimatium auctoritate rempubli- cam administravit quasi solus, propterea inducitur prior. Ergo orationes suum quaeque obtinent locum propriumque ordinem. Universum autem tertii libri si connexum inspicimus, Teutiapli adhor- tationi, quae medium locum teneat, aliae ita sunt circumjectae, ut Mitylenaeorum casum primum ora- tionibus circumdatum sequantur Plataeenses totum bene concludentes orbem. Quo fit, ut quae quasi anima quaedam divino spiritu futuras res praesagiens conversionem rerum maximam significet oratio, collocatione etiam animadvertatur, quum reliquus orbis adhuc in rebus praesentibus retentus, qualem

*) vid. Colombel Progr. Hadamor 1871 pag. 22.