Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

statuere in animo est, totum illius capitis connexum denuo aperiamus necesse sit. Qua in re Clas- senium, subtilissimum illum interpretem, quem etiam Hüppe et Roesener Progr. Greiffenberg 1874. Pag. 9 secuti sunt mittentes Guil. Herbstii potissimum arbitrio ea de causa acedere voluimus, quod, quam loci interpretationem instituit, eam reapse orationibus adhibitis Thucydidem comprobare demon- straturi sumus. Tantum enim abest, ut vinculo quam artissimo orationes iis, quae dicta nbique sint, adnexas esse contendat, ut, quod fieri illud omnino non posse principio bene perspexit, se nernν νμmeααeνπ quidemvμκν observantem cum summa libertate liberoque judicio orationes composuisse profiteatur. Repetito igitur, quod ineunte libro posuit, judicio, siquidem secundum res ipsas gestas, quas se accu- ratissime enarraturum pollicetur, feratur judicium, fore, ut maximum videatur illud bellum: atqui orationibus, inquit, quae singuli vel gesturi bellum vel jam in eo versantes proferebant, quum neque ipse auscultans neque ii, quos cunque adhibui auctores, propter verborum amplitudinem copiamque omnia accuratissime excepta memoria tenere possemus, ita rem institui, ut quae quaque de re pro- posita et secundum dicentis mores ingeniumque et ipsa rerum ratione animadversa dici potuisse viderentur, ea ne summam quidem sententiarum religiose retinens eos dicentes facerem. Ita istum locum, a cujus sententia angusto falsoque de Thucydides fide judicio impediti miro quodam modo summi viri aberrarunt, ut intelligamus tam gravium rationum auctoritate nobis persuadere sentimus Herbstium in progr. Magdebg. 1869, ut longiore explicatione facile supersedeamus, quum praesertim. quam scriptor in orationibus inserendis observat, rationem interpretationi illi accuratissime esse accom- modatam deinceps intellecturi simus.

Primum igitur ex ea comprehensione, quam universas orationes sub unum quasi aspectum sub- jicientes supra instituimus, facile cognoscitur, ubi magna quaedam res, quae quum maximi momenti esset, ad ipsum belli eventum dirigendum maxime pertineret, ant exstitit omnino aut in certamen vocabatur, eo ipso loco narrationem interrupisse Thucydidem insertis orationibus. Ex quo efficitur, haec si causa absit, orationes etiam quamvis revera habitae sint, vel plane omissas esse vel leviter attactas nihil nisi commemorari. Itaque et Archidamus irruptionem facturus longiore ambitu rem exponeret oportuit neque minus recte respondet Pericles II, 13 obliqua oratione, quae comprobatur verbis: 2c rs 2d⁴ενν αι,ò Gπτέκνεεεέꝑναιν Gð⁴⁸ãG⁷⁊-rnv ννν εσεινννα ρυνοσω Nam quae de ipso bello sentiret, jam I, 140 aptiore loco, quum Corinthiis responderet, accurate omnia proposuerat. Non autem ulla re, oratio- nibus insertis quid secutus sit consilii, apertius declarat, quam quod orationem funebrem, quam quidem quotannis habitam esse II, 33, 4 ipse commemorat, semel eamque ineunte bello retulit. Nam Dionysius vituperationis causa ea affert, quibus excelso altoque Thucydidis ingenio longe se inferiorem praebet. Quid? laudibus illis Athenarum celebrandis Pericle illo, qui maximis ingenii corporisque virtutibus instructus etiam tum integras, quas laudaturus erat, patriae opes servaret, vel Pyli expug- natio vel illa, qua Cleon fuit, aetas vel clades denique Sicula occasionem num offerebant meliorem? Neque minore ducitur errore rhetor in eo, quod cap. 14 improbitatis invidiaeque non dubitat Thu- cydidi objicere suspicionem, qui quamvis Lacedaemoniorum supplicum oratione IV, 18, delectetur, tamen Atheniensium legationem Lacedaemonem ejusdem rei causa missam II, 59 verbo vix attigerit. Nam quum quantacunque illo tempore Athenienses oppressit desperatio, celeriter a Pericle sublata explicationem non requireret, tum nisi enarrata illa legatione Lacedaemonii quibus angustiis tenerentur comprobari non potuit. Accedit, quod antequam Brasidae expeditione graviter puniretur, Athenien- sium superbia undique erat demonstranda.

Tertiam vero Periclis orationem propterea suo loco interpositam ampliore modo enarrari arbi- tramur, quod, hac omissa, altera, qua civitatis morumque imaginem ab illa funebri non modo disce-