5
oratio Corinthiorum haud multo post sociorum pro concione habita I, 120— 124. In qua quae per- verse eique, quod sequebantur, consilio nimis accommodata Corinthii effinxerant, ea ad veritatem revocantur a Pericle apud Athenienses praeclarissime civitatis vires opesque explicante. I. 140— 144. Altera deinde, quam pro concione habuit, oratione II, 60— 64 demonstrat Pericles, se non solum oratione scire patriae laudes celebrare virtutemque quasi summum bonum ciyvibus commendare, sed etiam paratum esse, quae dixerit, ipsum defendere et reapse patriae salute omnia inferiora ducere. Tribus igitur orationibus imaginem principis illius ingenii bene compositam omnibusque partibus aequam Thucydides summa arte expressit. Qualis inter Athenienses sociosque imperio oppressos inter- cesserit ratio, docemur lecta oratione, quam Mitylenaei auxilium petentes Olympiae habuerunt. III, 9— 14. Periculum inde quantum Atheniensium saluti ortum sit, plane demum perspicimus omnium rerum conversione, quae post Periclis mortem exstiterit, ex Cleonis et Diodoti orationibus cognita. III, 37— 49. 42— 48. Ad summum autem gradum provectam videmus Atheniensium auctoritatem, abi Locedaemoniorum legati pacis causa missi pro concione demissa voce verba faciunt. V, 17— 20. At hunc splendorem oculos paululum praestringere neque solidis niti fundamentis noverint, qui quid Hermocrates IV, 59— 64 subsidii Gelae parayerit, quid contra Athenienses Acanthi Brasidas expli- carit consilii animo complectentur IV, 85— 87. Commutatio igitur fortunae initium capit ab illa concione, qua de expeditione illa fatali in Siciliam suscipienda Athenienses consilium capiunt VI, 9— 14; 16— 18; 20— 23. Quam contra invasionem quibus defendantur auxiliis Syracusani, docemur orationibus tribus, VI, 33— 34; 36— 40; 41, quae Atheniensium tribus respondent, in comparationem adhibitis. Suas vero utrumque vires debiliores habuisse, quam quibus fretus victurum se speraret, demonstrant orationes inter se diversae Camarinae habitae, quae propterea magnopere ad res perspi- ciendas pertinent, quod quae utrique ratio cum exteris intercesserit civitatibus plane significant. VI, 76— 80; 82— 87. Hostium denique magni illi, quibus Atheniensium principatus solveretur, apparatus ad finem quendam perducuntur ab Alcibiade Spartaunis ea suadente, quibus factis maxima pericula pararentur patriae. Ita ex examine, quam potuimus previssime, confecto efficitur id, quod volumus, ad rerem causas rationesque, quae et in principibus et in civitatibus positae sint, explicandas plu- rimum afferre orationes.
Quae quum ita sint, nunc, si placet, consilium illud qua ratione persecutus sit, examine insti- tuto consideremus. Atque quoniam ad causas rerum perspicuitate quam maxima proponendas et locus, quo ponuntur quaeque, plurimum pertinet, quo quidem neglecto rerum perversio omnium obscuri- tasque ac tenebrae consecuturae sint, et quod utrum, quomodo factae sint, res ipsas proponat an, quo consilium illud plenius perficiat, nonnulla de suo addiderit, in certamen vocemus oportet, quod denique, qua ratione ac via in componendis elocutione orationibus utatur, ea magni quid ad aestima- tionem recte instituendam affert momenti, disputationem hanc tres in partes divido: quarum prima pars est, quae ducitur ab ea ratione, quam observatam videmus in collocandis orationibus; secunda est autem, quae ea, quae dicuntur, considerata tentat; tertius est locus, qui ductus ex elocutione quali ratione exprimantur res, quaerit.
At ut firmo quasi fundamento jacto disputationem instituamus, antequam ad rem ipsam acce- damus tractandam, quae Thucydides ipse de orationibus illis insertis judicaverit, ea liceat exquisitius inspicere. Quod judicium exstat in primi libri capite XXII, quo quasi introitu et rationem in rebus investigandis explicat observatam et consilii quid sequatur oculis proponit. De orationum vero fide ac veritate quae afferuntur quamquam propter ipsam rei gravitatem verborum copia quadam exor- nata sunt, tamen tantam sententiarum diversitatem adhuc excitarunt, ut, si nobis quid sit judicandum


