4
torum praecepta sequimur, in demonstrativi vel laudativi, judicialis, deliberativi generis proprias caeque, ut ratio tulit, per septem libros distributae leguntur.
Laudativi sola est Periclis illa praestantissima, II, 35— 46, quae veram civitatem qualem effingi oporteat quod sublimi dicendi genere proposuerit, optimo cuique grendibus laudibus celebratur*). Judiciales sunt eae, quibus Plataeenses et Thebani inter se disceptantes causam deferunt ad judices Lacedaemonios(III, 53— 59; 61— 67), qui quales in victos se praestiterint, tam plane proponuntur, ut, quae de liberanda Graecia praedicaverant, nihil nisi mendacia simulatione prudenter ficta esse intelligamus. Restant ad tertium genus pertinentes triginta octo, quae ipsae specie dispertiuntur in militum adhortationes et habitas pro concione ipsa orationes. Verba facit apud exercitum Archida- mus rex, ut, antequam irruptione facta certamen iniretur, quid de bello sentiret, iterum explicaret II, 11. Adhortantur milites Phormio et Lacedaemoniorum duces, quum in eo essent, ut navali pugna manus primum consererent II, 87, 89.
Eadem fere de causa longiore ambitu explicantur ea, quae locutus est Demosthenes ab hostibus obsidione clausus Pyli IV, 10, deinde quae certamen inituri Pagondas Thebanus et Hippocrates dixe- runt IV, 92, 95, tum quae, primus Graecorum qui ingenti Illyriorum impetu premeretur, Brasidas verba fecit apud milites metu perturbatos IV, 126. Accedunt ejusdem oratio habita ante pugnam cum Cleone initam, quae pugna quantam vim habuerit ad prioris belli eventum, nemo est rerum prudens quin intelligat V, 9, et Niciae adhortatio, priusquam prima cum Syracusanis pugna certaretur, militum animos erectura VI, 68. Sequuntur Nicias et Gylippus propterea tanta vi loquentes, quod instabat discrimen ultimum VII, 61— 64; 66— 68, quibus orationibus ad extremum addita legitur illa novissima adhortatio, qua tamquam cygnea voce usus Nicias videtur monstrata honestatis ac virtutis vi, quae superiore tempore male gesserat, oblivione obruere voluisse VII, 77. Inde ad proprie deli- berationum genus progredientes medium etiam quendam locum obtinere arbitramur Niciae epistolam VIII, 11— 15, quae quamvis deliberationem de rebus, quo redactae essent, contineat accuratius institutam, tamen, non apud populum vere habita, ab oratione ipsa haud paullum abhorreat. At lectam pro concione Atheniensium, non dum scribitur, refert nobis Thucydides epistolam, ut angustiae illae exer- citus, tamquam consiliorum auctores essent, sollerter conjungerentur cum iis, quae Athenienses nuntio audito ad rem quam optime restituendam susceperunt. Ita quum res, qua ratione Atheniensium mentem affecerint, solida effigie et expressa proponantur tum Nicias quid clade accepta senserit, ipse statim explicans inducitur. Ergo scriptor res duas inter se differentes scite conjungens tanta arte usus est, ut quasi ipsae agere viderentur res. Brevi autem oratione, quam Teutiaplo Eleo tribuit, quum quasi exemplo non sociorum segnitie sed inscitia ducum sinistraque dubitatione Lacedaemonios rem navalem tam male gerere III, 30 demonstret, tum ejus belli gerendi rationis, quam posthac Brasidas cum atrocissima Atheniensium clade instituit, mentionem facit primam. Quae restant igitur viginti quatuor, eae sunt generis vere deliberativi eoque potissimum consilio compositae, ut civitatum mores rationesque explicentur quique res administraverint, principum ingenia praebeantur quam accu- ratissime aestimanda. Veluti Atheniensium civitatem quae turbaverint eo tempore factiones, Corey- raeorum et Corinthiorum orationibus lectis apparet, I, 32— 36; 37— 43, ita quum totius Peloponnesi tum Lacedaemoniorum civitatis imaginem satis expressam aspicere nobis videmur auribus suscipientes, quae dixerint Corinthii I, 68— 72, Atheniensium legati I, 73—78, Archidamus rex 80— 85, Sthene- laidas ephorus I, 86. Cui imagini majorem etiam affert perspicuitatem lucisque splendorem auget
*) Hüppe pag. 6. W. Herbst Magdeburg Programm 1869. Pag. 18. g


