Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

ritate directum esse Thucydidis ingenium? Quoniam a Graecorum natura abhorrere necesse erat eam historiam, quae jejuna sterilique rerum tractatione adhibita omnem orationum colorem san- guinemque ac nervos repudiaret, facere non potuit, quin ingenio innato cedens orationes insereret. Denique in conscribenda historia quod consilium sequebatur, eo ipso ne orationes interponere omitteret, valde impeditus est. Hoc enim summa videtur esse dignum laude, quod quae sibi vel ex populi indole civitatisque moribus orta vel ab aetatis ratione petita imponeretur necessitas, ei ita cessit, ut quum nihil nisi jussa explere videretur, quod assequi studuit consilium, ipsa oboe- dientia adjutus pleniore vi perfecisse appareat. Atque scripsit Thucydides non delectationis causa id quod I, 22 testatur, sed ut quibus homines occasione facta res directuri essent praeberet exempla. Quod qua ratione exsecuturus erat melius, quam si, quibus acta erant quaeque, rationes causasque proponeret? Quae vero quum ita distinctissime apparerent, si eodem fere ac re effi- caces essent modo narratione inducerentur, adhibuit orationes tamquam, quae auctores mente vol- verent, optime explicantes proximeque ad ipsarum rerum similitudinem accedentes.

Forsitan quispiam dixerit: interjectis igitur orationibus ipsius narrationis connexum nonne ita perturbari suspicemur, ut, qui legat, varia elocutione animo disjectus dissipatas rerum partes in unam imaginem neque comprehendere possit neque, si modo corripuerit, continere valeat? Mi- nime vero. Nam quoniam non solum neccssitati illi ut obsequeretur, orationes interposuit, sed quae vi quadam imponerentur, sic convertit et ad suam voluntatem accommodata direxit, ut nisi ita, ut fecit, historiam conscripsisset, nullam omnino conscribere potuisse videatur, cohaerent ora- tiones arctissime cum ea imagine, quam Thucydidis ingenium animo comprehendentes exprimere solemus. Neque enim tamquam auctorem secutus Herodotum, qui quidem historiarum libris ora- tiones inseruerit, sed et breviores et omnibus ita carentes ornamentis atque artificiis, ut ad con- fabulationum similitudinem prope accederent, Thucydides res a populo gestas memoriae tradidit neque ut, qui postea scripsit, Xenophon arripit orationes idoneas scilicet ad praecepta monitaque tristi et severo animo adnectenda, sed ipsum historiae exemplar animo exprimens id maxime sec- tatur, ut omnes rerum rationes causasque explicaturus et principum veram imaginem proponat et civitatum, quae in belli societatem tractae sunt, descriptionem promat accuratissimam*). Quo factum est, ut orationibus, quae quidem momentum ad rerum gestarum ordinem viamque intelli- gendam maximum afferant, omnino carere non possimus. Quo penitus ut eas perspiciamus quid impellat nos vehementius? quum praesertim ex magna illa diligentia, qua in iis elaborandis usus est, facile concludatur, Thucydidem ipsum in orationibus plurimum posuisse easque historiarum partem habuisse gravissimam**). Undique igitur causis exortis ad inspectionem accuratam quam maxime compellimur.

Sed ne evagetur oratio latiusque fundatur, in rem fore opinor, si, quasi corpus quoddam ossibus nervisque bene dispositum contemplemur, coactis in ordinem illis orationibus quaestionem instituerimus.

Ac dialogis duobus(II, 7174, V, 85 116) omissis, quorum alter quidem ad eam vim, qua Athenienses illi Graeciae libertatis auctores gravissimi in inferiores civitates invehi sensim assueverant, describendam plurimum valeat, dividuntur quadraginta una reliquae orationes, si rhe-

*) v. Kirchhoff pag. 12. Hüppe Gr. Strehlitz 1874. Pag. 8.

**) Blass pag. 230. 1*