Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

ab ipsis rebus, quales gestae sint, separatus, quum cives per felicissimum otium ad literarum artiumque liberalium studium se convertentes aspiceret, scripsit tranquillo animo et securo Hero- dotus. At quum suae aetatis certamina mente persecutum esse tum civium turbulentissimorum tumultus aequo animo conscripsisse, aequalium imperatorum praestantiumque in republica virorum et mores et ingenia certo judicio comprehensa ita oculis subjecisse, ut aequitatis veritatisque amor nusquam desideretur, omnem denique rerum tum maxime gestarum ambitum, in quo una quaeque quid valeat pars penitus intellexerit, summa prudentiae vi instructum subtiliter perspecisse pla- neque explicasse nonne gravius est omniumque admiratione dignissimum?

Thucydidem igitur, Herodoto praestantiorem, habeamus necesse est altum et gravissimum ejus rationis exemplar, qua Atticae nomine exornata historiae ars ab illo incepta ad summam perfec- tionem*) eveheretur. Cujus rationis proprium quid dicamus, quid illud, quo differat maxime a nobis? quod. puto, orationes ab ipsis rerum auctoribus habitas interposuit narrationi, admirationem movit hominibus nihil nisi sua spectantibus omniaque ad suae aetatis rationem referentibus**). At in- tentiore animo inquirentibus causae patent quum in Atheniensium moribus, in illa aetate, qualis fuerit, in Graecorum ingenio positae tum Thucydidis ipsius, quod libro scribendo sequebatur, con- silio adnexae.

Athenienses igitur utebantur libera republica, in qua moris erat, de legibus ferendis rebusque judicandis quid quisque sentiret libere pro concione pronuntiare Ita non- in orationum solum consuetudinem venerunt, sed etiam longe removebantur ab ea opinionum perversitate, quae civi- tatum unius imperio subjectarum propria esse solet, tamquam ad rerum summam nihil nisi for- tunae rerumque exterarum connexus quidam occultus conferret. Cives igitur utrum consulto an temere rem aggrederentur magnopere interesse suspicati quum in deliberatione coram populo in- stituta summam ponere assuescerent, ea demum historia, orationum ubique habitarum quae ratio- nem haberet quam maximam, veritatis imaginem referri arbitrabantur solidam omnibusque par- tibus perfectam. Quid? quod ea ipsa scripsit Thucydides aetate, qua excultum eloquentiae genus certisque regulis nixum in alacres Atheniensium animos cum maxima vi irrupit. Qui per se dicaces stimulis tum ex Sicilia repente ortis ad orationes arte componendas impellebantur, scriptorem eas vel negligentem vel rejicientem nonne repudiarent? ne dicam, Thucydidem ipsum, qui nobili loco natus principum doctissimorumque virorum familiaritate uteretur, ita per se aetatis rationem voluntatemque secutum esse, ut, quae populares adamassent, non despexisse putandus sit. Graecorum deinde indoles naturaque semper ea erat, ut res, quales per se essent, ipsas comprehendere assuefacti motum ubique quasi animantem spectare sibi viderentur. Ut deos corpore vacuos nihilque nisi animam spiritumque habentes quemadmodum vivere necesse esset, non intellexerunt, ita tractationem notionibus rigidis atque immobilibus refertam maximo taedio capti fugiebant. Quibus finibus per certam illam communis sensus consuetudinem constitutis quum, ut alios omittam, etiam illum, qui spiritu quodam divino incitatus liberrime philosopharetur, Plato- nem ita compressum videamus, ut non solum, quod quidem rerum origines communi labore investigandi illi generi mire consentiat, dialogo quasi personas inter se disceptantes faciat, sed etiam ideas quasdam animantes notionum loco inducat, quid mirum, eadem victrici morum aucto-

*) Niebuhr, Vorträge über alte Geschichte II, pag. 42. 0. Müller Gr. Lit.-Geschichte II, S. 352. Fr. Schei- ding de hyperbato Thucydideo Jauer 1867 pag. 1. **) vide Blass pag. 196. Wilh. Mewes Programm Brandenburg a. H. 1868. O. Müller II, 355.