Aufsatz 
De Thucydidis quam vocant fide historica / vom ... Karl Haupt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Awwenienses, ad doctrinam literasque Graecorum excolendas et perpoliendas quid attulerint momenti, si in aestimationem vocantur, propterea videntur esse, qua coluntur, admiratione digni, quod divina quadam ingenii indole praediti semina ubique in lucem edita undique collegerunt et quasi sub unum aspectum subjecerunt dispersa*y.) Quo ordine facto quum quid quaque in parte imperfectum mancumque relictum esset facile animadverterent, viribus operi suffecturis instructi ita correxerunt, ut, qua excelsior cogitari non possit ad eam perfectionis laudem celerrime per- ducerent literas. Quod quum aliis multis tum apparet, qua res gestas literis tradiderint Athe- nienses, ratione inspecta. Historiae enim scribendae studium, quod Homero auctore excultum logo- graphi Herodoto tradidissent, tum demum omni ex parte perfectum provenit, quum Atheniensi- bus in literarum certamen accitis bellum Peloponnesiacum posterorum memoriae prodere consilium cepit Thucydides**).

Fortasse dices: quid? res bello gestae qua ratione sint describendae quum jam Herodotus vituperatione intactus ostendisse censeatur, si, qui nihil nisi alius belli narrationem instituit, ei balmam deferre non dubitamus, nescio quo pacto a nobis ipsi dissentiamus. KAliud quod explicat bellum, fit, ut nobiscum ipsi non pugnemus. Immo discriminis quantum inter Persarum arma, quibus oppressis Athenienses universae Graeciae libertatem servabant, et certamen illud cum om- nium interitu confectum interest, tantum, ut brevi comprehendam, ab Herodoto Thucydidis scri- bendi differt genus. Celebravit ille summa laude communem animorum impetum, quo libertatis amore incensi regis dominationem rejicerent, hujus animo obversabatur miserrimi illa imago cer- taminis, quo, quae tyrannidis jugum communi victoria fregerant, civitates summis virtutibus non aliam ob causam viderentur esse exornatae, nisi ut prope ad internecionem adductae omnium rerum cladem eo majorem terribilioremque posterorum arbitrio proponerent. Atque longo, quo rerum speciem splendoremque haud paullum amplificari inter omnes constat, temporis intervallo

*) vide Blass: d. attische Beredsamkeit von Georgios bis Lysias pag. 10 und 15. Spengel Synagoge reε*νκκν 21 etc. **) vide Classen editio pag. I. Kirchhoff über Thucydides Brilon 1860. Quintilian X, 1,46.