16
Vitantur igitur fusae illae copiosaeque deliberationes, quibus expositis scriptores taedium legentibus movere solent. In utramque enim partem, antequam gerant, rem ipsam volutantes praestantis- simi viri, quae de futuro tempore cogitent, vel metu vel spe commoti auscultantium mentibus offerunt cognoscenda. Quod quale sit quum ex IV, 63, 3; VI, 90 quae dicuntur, perspiciamus, tum praeclare intelligimus ea legentes, quae Hermocrates VI, 34, 4 ad Atheniensium impetum rejiciendum ut susciperent cives adhortatur. Cui consilio si illi obsecuti essent, suspicamur, quae sperata proponantur, ea eventura fuisse; principioque jam lapsus, praesertim quum invito navi- garet animo, Nicias libenter revertendi occasione arrepta non solum a clade ingruente patriam servasset, sed etiam universum ita direxisset certamen, ut longe alio ac factum est, eventu fini- retur. Quid? artis, qua utebatur Thucydides num gravius requiris documentum, quam quod deli- berationem tam memorabilem, quae quidem narrationis orbi adjecta exilis omnique vigore destituta evasisset, oratione esse Lcomprehendendam statuit? Atque ejus orationi, qui miris ingenii faculta- tibus spectatum futurumque tempus quasi praesagientem Gelae jam se praestitisset, deliberationem illam scite tribuit, opinamur, tum maxime, quum nulla re gesta fortunae illa variatio, ut rem subtiliter exquireret, legentis animo acerrimos admoveret stimulos. At quamvis orator sagaciter perscrutatus sit omnia, quae rebus aliter gestis eventura sint, tamen eo ipso, qui totum rerum ambitum jam perfectum finitumque conspexerit, nemo potest melius de futuro quoque tempore divinare et conjicere. Quam ob rem his orationum locis praeclarissime apparere videmus ea, quae Thucydides de sua ipsius mente deprompta addenda esse arbitratus sit. Quinam fieri potuit, ut, qui in ipso rerum motu maximoque tumultu versarentur, ad contemplationem tam liberam tamque non impeditam se efferrent, quam Periclem, Archidamum, Brasidam alios in orationibus fortiter tenere admiramur? Ita discessit Thucydes gravissimo consilio ductus a simplici illa veri- tate, ut oratores iis verbis utentes facere non dubitaret, quibus illo ipso tempore ne uterentur, maxima obstare cognovimus testimonia.
Restat, ut de elocutione, qua usus sit scriptor in orationibus conscribendis, pauca addamus. Ac primum quidem Thucydidem quasi addictum adstrictumque verba, quae ubique pronuntiabantur ipsa reddenda esse non credidisse, jam ex jis, quae supra diximus de rebus, satis conficitur. Quid miremur, qui a consilio quae abhorrerent, vel mutare vel omnino omittere ausus sit, eum utrum Doricae gentis an Jonicae esset orator, nihil curantem Atticam omnibus tribuisse dialectum?*) E,ενιαασαασνꝙ enim„νάη i. e. argumentum uniuscujusque orationis, quam diligenti tractatione dignam haberet, quantum vel potuit vel voluit, complexus suo judicio ea addidit, quae et ad ingenium oratoris distinctius describendum pertinerent et conjunctionem quandam cum rerum gestarum nar- ratione effectura essent.
Quare Thucydides, qua elocutione singuli in singulis orationibus usi sint, omnino negligens, nisi quod figuris quas dicunt recte adhibitis mores cujusque et condicionem tueri studet, ita verba composuit, ut, quum a suae aetatis consuetudine nihil fere aberret, illorum temporum dictionis exemplar singulare omnibusque partibus concinnum praebeat. Omnes enim, quae apud eum legun- tur, orationes sive Periclem sive Archidamum sive Hermocratem loquentem facit, non solum eandem prae se ferunt sententiarum conjunctionem sed etiam eadem verba simili ratione adhibita con- tinent. Cujus vero rationis regulam nisi ipsius Thucydidis ingenium et quale per se fuerit et quem perfectionis gradum eruditione assecutum sit, accuratius inspexeris, reperias nusquam. In-
*) vide Otfr. Müller II, 357. Classen pag. 74 et 75. Herbst pag. 22. Blass 229 et 238, Hüppe pag. 2.


