Aufsatz 
Progymnasmata oratoria
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Atque haæe non eo profero, ut adolescentes a lectione poëtarum deterrere velim, quo illos maxime, eoque magis invitare cupio, quo magis illorum orationes humi replitant, quibus nihil poëticæ sublimilatis, nihil numerorum, nihil oondimenti aspersum est. Nee video, quo pacto rationes personarum, rerum, locorum, consiliorum et eventuum melius e narrationibus Livii, Cesaris et Sallustii, quam ex Homeri, Virgilii, Rlopstokii, Göthei, Schil- leri, Tassive carminibus epicis et dramaticis discantur; sunt enim historia narrationes plerumque simplices, et neque verbis rebusve amplificatæ, neque ad affectum comparatæ, poëticæ vero pulcherrimis locorum et personarum descriptionibus ae venustissimis comparationibus exornate. Nec hoc satis intelligo, oratoriæ artis leges, oratoriumve, ut ita dicam, artiſicium melins ac perfectius e Cicerone et Demosthene perdisci, quam ex illorum poëtarum dictis, brevioribus qnoque illis pulcherrimis dialogis, quos fingunt; nam ut v. c. Virgilius præsertim mores atque virtutes principibus dignas attribuit, ita quoque aptas, convenientesque et decoras orationes; ab illo non solum Unguæ puritas, et copia, verborum varietas vocumque splendor, sed etiam orationis majestas et aſfectunm in animis hominum ciendorum exquisitissima ratio disci ac percipi potest; ille optimum simul bonos autores imitandi vobis exemplum reliquit. Sed ad propositum redeo, ut ostendam, quomodo imitandi sint poëte, nempe adhibito verborum delectu; non enim omnia poëtarum verba sunt tropica, figurata aut impropria, sed quædam tantum, pleraque Propria, quibus si numerum dematis, plane erunt oratoria; itaque Persius in prima Satyra illos valde reprehendit, qui affectate seribunt et nihil proprie dicunt in carmine; quam enim stulta hæc sunt, quæ ibidem ridet poëta:

Costam longo subduximus Appennino

Torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,

Wir trennten eine Rippe vom langen Appeninus Mimalloneisches(bacchantisches) Sausen und Drausen erfüllt die Posaunen:

portenta verborum, et monstra phrasium!*) non minus ridicula illa sunt Germanorum poëtarum, vel potius versifieatorum Pegnizschäfer dicta: es 1

*) ⸗Nerba supercilia habentia larvosa ignota lectoribus.. ARisrorn. ran. v. 923.

5