Aufsatz 
Progymnasmata oratoria
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Cum scriptorem imitamur, aut eadem dicimus, aut eadem sed aliter; aut similia, aut dissimilia similibus verbis; is autem optime censetur imitari aliquem autorem, qui illi est simillimus, non tamen idem, nam eundem esse cum alio, nisi ejus sententiam in linguam aliam transferas apteve adhibeas, non est imitari, sed furari, omnino plagium committere; Multi autem, Longinus inquit(riνννμ. XIII), sacro alieni spiritus afflatu non aliter efferuntur, ac Pythiam fama est divino spiritu impleri Non aliter ab illa veterum animi magnitudine quædam quasi effluvia in æmulantium Cnlerrn) animos deferuntur. Divinus Plato ab uberrimo illo Homericæ magni- tudinis fonte innumeros ad se in hortos Academiæ rivulos deduxit; qua quidem imitatio tantum abest, ut furti nomine insimulanda videatur, ut potius velut quædam exceellentium seu formarum, sive simulacrorum aut operum existimanda est expressio atque exemplum.-*)

Imiter, Boileait ait, ainsi comme Virgile et Tasso, ce n'est point ètre plagiaire; c'est lutter contre son original(Gνerur, 6dg dkvταmνανννςν, Long. I. cit.) c'est enrichir sa langue des beautés des langues etrangeères, c'est nourrir son génie, et' accroitre du génie des autres.**)

Ante omnia hie usus loquendi, verborumque proprietas spectanda, haben- dusque eorum est delectus; nam in phrasi et sermonis structura poëta ab oratore longissime sæpe recedit, etsi poëtæ quoque propria habent vocabula, eadem fere verba; quis enim orator latinus ita dicere vel seribere velit: Tuus, regina, labor est tu mihi concilias sceptra Jovemque. Etsi enim numcrorum vinenla verbis ademta sunt, tamen non ubique servata est in eis a poëta propricetas; nam ita dicet orator: Tuum est, regina, imperare tu sceptra mihi dedisti, tu Jovem mihi coneiliasti. Nonne ridiculus esset historicus, qui suam historiam nullo adhibito delectu sic ordiatur: Aggredior arma canere et virum illum, qui primus ab oris Trojæ venit in Italiam etc. 2 Sie enim Sallustius incipiat: Bellum maxime memorabile seripturus sum, quod Aenea duce Traojani in Italiam delati gesserunt

*) Audisne, homuncio O1dαανναμα **) kear him!

*