Aufsatz 
Progymnasmata oratoria
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

autem, quod amamus, quod delectabile esse judicamus, idem pulchrum,(seu vere, seu aliquo errore), neque possumus in animum inducere, ut res turpes aut nec pulchras nec deformes expetamus; amor enim, qui nobis a natura inditus est, alius rei quam pulchritudinis esse non videtur, atque inde vero- simile est, nos a Plutarcho qeονααdeς appellari. Pulchritudinis autem genus aliud ex ipsius naturæ perfectione et absolutione proficiscitur, alind est iis ex rebus, quæ extrinsecus alicunde adveniunt remque ita excolunt, ut tum demum pulchra aut quam ante erat pulchrior videatur; illud in rotunda forma cum Platone diligimus, hoc autem cum aliis in rebus, tum praecipue in hortis, quale sit, intelligimus, qui sine plantis, floribus, arboribus non admodum placent. Cum igitur duplex sit ratio pulchritudinis, quarum alteram natura- lem, alteram dicere adventitiam possumus, omne pulchrum non itidem esse ornatum apparet; multa enim, quae natura sunt pulchra, quamvis nullo ornatu prædita atque exculta, aut jucundissima cogitatione, aut gratissimo sensu percipiuntur; contra ea innumerabilis est earum rerum multitudo, quæ cum per se nullam habeant dulcedinem, ornatæ et instructæ pulchræ videantur; sæpenumero idem locus- nunc placet nobis, nune displicet, prouti elegantiæ instrumento aut instructus et auctus, aut vacuus et exinanitus est. Ergo quam differentiam formam inter et genus, cui subjicitur interesse ponimus, eandem ornatum ac pulchritudinem intercedere existimandum est. Post hane disputationem magis venigndum est in rem præsentem, atque exponendum, quid orationis sit ornatus, sive quid sit oratio ornata. Ex iis autem quæx prædiximus, nemo unus est, quin videat, aliud eum esse nequire, quam pulchrum ex accidentibus orationi profectum. Oratio vero triplici potestate accipitur, aut enim est ratio dicendi propria oratorum, aut omnium qui ornate congruenterque scribunt, aut denique verborum quævis copulatio, quibus sententia inest; itaque in oratione spectare debemus et verba et quæ sententia his subjecta est

Eloquentia autem est, ut rhetores dicunt, facultas, pualchre loquendi, oratio itaque pulchra ab illa sejungi non potest; quicunque pulehre loquitur, orationem ita conformat, ut audientibus legentibusve placeat. Quod si inte- riorem orationis pulchrae naturam penitius perscrutamini, invenietis, illud