— 6—
Cicero est; voti neuter compos est factus; num viros propterea bonos patriæ- que amantes hosce exstitisse quis negabit, aut orationem disertam usum in republica nullum habere contendet!«Careat, inquit poëta, successibus opto, „quisquis ab eventu facta notanda putat!» Male vero facta quorundam si in reprehensionem rem longe pulcherrimam atque honestissimam vocant, eequa immunis est ars et scientia, res libera alia est? Damnabimus cibos, quia sæpe morbos pariunt? damnabimus ædes, quia super habitantes nonnunquam procumbunt? damnabimus gladios, quia eis non raro optimi et innocentissimi viri trucidantur? damnabimus plurima alia, quandoquidem, Philosophis si credimus, omnium sola virtute excepta esse abusus consuevit? Minime! oratio polita, pacis comes, otii socia, sola hominum animos afficit et movet,*) sola veritate non quidem simplici, sed exornata et picturata oculos et mentis aciem præstringit, plebem in officio retinet regitque dictis, animos et pectora mulcet.—
— Sed quando sæpenumero commonstratum est, quæ artis oratoriæ et orationis politae sit magnitudo, dignitas, utilitas, necessitas, nolo ego de hac re plura scribere; cur actum agam? De modo igitur dicam potius ac via ad orationem ornatam, politam, gravemque pervenien di.
Bene autem Tullius stilum oplimum effectorem ae magistrum dicendlx vocat, ego igitur nune de exercitationibus oratoriis et poëticis verba faciam; (non autem hic de his tantum exercitationibus mihi sermo est, quæ in latina, sed etiam quae in vernacula et gallica lingua collatis inter se bonorum autorum sententiis instituendæ sunt.) Sed antea præcepta paueula de orationis polita ae ornatæ natara et indole præmittenda videntur, qua quidem in re logica utar methodo, sive quam dicunt mathematica.
Jam primum omnium nobis persuadetur, ornatum esse nullum sine lepore ae Veneribus, neque inveniri hominem communis sensus adeo expertem, quin ornatis ædibus, hortis, agris miriſice moveatur ceterisque rebus, quas aut ingeniosa ubertas, aut docta hominum manus instruxit, alliciatur. Est
*) Soph. Philoct. v. 93. O0 600101G T„1οσσσ— Tr.„9* Sanusen. Erfakrung Lat mich gelchrt, dass allein die Zunge Alles lenke, nicht Daskelkraft(dνx½, w αeρe.


