Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. secunda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

7a3

Not. Bovis picti facies Lucam indicat, qui evangelium a sacerdotio orsus est, quod bobus olim offerendis sacrum.

Canis, fidelissimum suo nutritori animal, signis symbolicis latum cam- pum aperit; unde in proverbiis dicitur explorator canis venaticus, timidus rixator canis latrans; canis ad ossa, tenuis pauperum victus; canis in vinculis, servituti addictus; canis ad Nilum caute festinans; canis mendico auxilians, hostibus, ut fere mendici canum sunt, spe lucri servi- ens,(aν̈υ mαρ mᷣ ιραρ Sοωσ]²) ut canis frusto panis corruptus.

Equus non minus signiſicationibus symbolicis abundat, variisque ima- ginibus servit; in proverbiis equis albis vehi est felicem esse, sive victo- rem, ita enim hi in capitolium ferebantur; contra ab equis ad asinos trans- iit, qui fortuna sua dejectus est; equi senectam vivere dicitur vir quon- dam gloriosus, at in senio neglectus, ut tales solent vel male pasci, vel curribus applicari, dum succumbant; procul ab equinis pedibus est, qui declinat periculum.

Not. Caeterum bellum, Anchises exclamat, Aeneid. III., 538. quum

equos in gramine tondentes campum vidisset, candore niyvali;

v bellum, o terra hospita! portas⸗ » Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. »Sed tamen idem olim curru succedere sueti- » Quadrupedes et frena jugo concordia ferre. »Spes et pacis, ait.

Equos igitur candidos(quod fausti ominis est) conspectos Anchises interprctatur per bella primo in Italiae aditu gerenda, quae tamen pa-

cata rerum conditio excipiet.)

4 1 ¹3) Sic Hannibal rebus in Italia inclinatis domum revocatus, ut Livius de bell. pun. sec., ubi in conspectum Africae venisset, gubernatorem sciscitatus, cequae terrae ora oculis occurreret? cum audisset» sepulchrum esse«(mor-