— 10—
Leo, rex animantium, fortitadinis, magnanimitatis imperterritae, ge- nerositatisque symbolum est,(cf. leo Batavo— Nassovicus), ut Ooidius⸗ »Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni;«
et Claudianus: »torvique leones, »Quae stravisse valent, ea mox prostrata relinquunt, »Nec nisi bellantis gaudent cervice juvenci;«
quia animus grandis neminem nisi robore ac viribus sui similem aggre- ditur, quae iis quoque conveniunt, qui violentos adversae fortunae as- sultus magnanimo ac invicto pectore superant.
Leo animum nobilem quoque significat, oblitum nocendi. Teporem quon-
dam referunt innocuo ac securo pede prope leonem saltitasse, imo cum
a canibus mox infestaretur, patrocinio ita valido a leone vindicatum-
esse, ut nihil detrimenti sit passus. Unde leo vicinum lepusculum ad- versus hostes propugnans symbolicum eorum praefectorum esse signum potest, qui summa clementia in omnes utuntur, neque offensa vel mi- nima quemquam onerant, doctrinae Senecae memores:» Pestifera vis est, valere ad nocendum.(Sen., de clem. III., 1.) Multo pluribus servit signis symb., e quibus ducta Adagia haec sunt:
Ex ungue leonem, in hominem, qui ex paryis fortiter gestis se magnum ostendit; de periculoso negotio: leonem radis,(cf. ö9a, n Aeoyra Segeue 2r ν◻ε), vel leonis catuluam alis;— de consortio tali: leonina societas, vel leonem chorda vincire; etc.
Lupus, vorax animal, variis etiam signis symb. adhibetur; sic avido
iis imaginem omenque ex antiquorum sententia) vocem aversatus vela in- flecti jussit, ac Leptim cursum contorsit.— Vid. etiam Plut, in Flamin. et Themist. et Tacit. Annal. II., coll. Plin. XII.


