— 7—
obviae similitudines deligendae sunt, ut exspectationem superes, nihil certe novi adferes, si laboris symbolum apem feceris, nisi forte ex ad- juneto minus exspectato ornetur, ut illo Virgilii hemistichio,»Sic„os non woObis«— subjice mellificatis apes, aut de boue,» Sie„os non vobis«— fertis aratra, boves etc., ubi oppositione minus vulgari signum symbo- licum nonnihil excitatur.(Nolim tamen hine inferas, ex rebus ignotis obscurisque petendas videri symbolorum figuras.) —ᷣ—ᷣᷣ—
Ut vero nobilissimae in hoc mundo animi sensorum sensuumque Higu- rae atque signa symbolica ad delectationem ac instructionem nostram ſicta, atque nobis proposita sunt, ita multa quoque ex iis proverbia su- muntur, quorum nonnulla adjiciam.—
Asinus homines non solum stupidos, pigros, tardosque, sed etiam patientes, laboriosos, imo religiosos designat; adagia ab hoc animali ſigu- rate ac symbolice sumta haec sunt: Asinus ad kibidm(⁴οες ττροοσ e0) vel Eyram pro inepto;— dog ev ,ong, asinus inter simias, i. e. stupi- dus inter nasutos, sive&y gexwrraus, inter apes, mordaciter pungentes;— asinus sub Jreno, i. e. indocilis sub disciplina;— asinus in pelle leonis, majora viribus affectans;— asini caput lotum, labor irritus;— asinus sub clitellis, laboriosus, sive ad servitutem damnatus, etc. etc.
Bos, notum ad multa utilissimum animal symbolice ad varia adhiberi potest, unde proverbia bos in arce, i. e. rusticus ad aulam, seu hono- res promotus;— bos in stahulo, homo a labore quiescens;— bos in agervo Frumenti, Vel ad praesepe, laboris fructum percipiens;— bos in tritura, obli- gato scilicet ore, i. e. laborans, nec fruens;— Joenum habens in cornu,
de ferocia infamis; bos leporem venans, labor irritus, ac stolidus- 131


