Cui supra adjeci, tanto majorem similitudinis dulcedinem atque elegan- riam fore, quanto in re magis dissimili reperta eruatur, ut jam Aristo- teles, rhet. III., qui simile in rebus maxime distantibus invenire acuti esse hominis pronunciat. Et haec imprimis ingeniorum commenta de- lectant, quae exspectationem fallunt, ac superant, quo uno fundamento uti omnis epigrammatum, sic imaginum figuratarum elegantia nititur. In multiplici rerum gradu magis ab homine distant, quae sensu vi- tadue carent, quam quae possident, unde et magis inexspectatas simi- litudines involvunt. In rerum creatarum ordine quaedam corpora sunt animali vita sensuque destituta; alia animam quidem, qua vegetantur et vivunt, habent, ut plantae, verum sensus omnis expertia, denique et sentientem alia, quae animalia dicimus, vitam agunt, verum ratione pri- vantur. Hic imaginum symbolicarum campus est, unde flos fere omnis ac color ad hominum cogitata sensusque scite adumbrandos petitur. Terras coelumque, elementa ac mixta, naturalia atque artefacta scrutari licet; artefacta quoque; nam haec quam maxime ab homine remota non minimum momenti ad venustatem adferunt. Facile vero observabis, in singulis rebus suos etiam gradus reperiri, magis enim v. c. in eodem sentientium genere ab homine musca quam canis dissidet; uterque ta- men impudentiae ejusdem imago est, tanto quidem illustrior illa, quanto homini dissimilior. Denique neque illud negligendum est, in una ea- demque re suos esse naturae ac proprietatum gradus, alios aliis nobili- ores. Api, v. c. quam multa non insunt signis symbolicis opportuna! mane vigilant, sedulae ad laborem, arte, ordine, cum obsequio et im- perio, temporis locorumque ratione observata peragunt; mel ex flori- bus colligunt, inter se concordes, hostes, suae etiam vitae jactura ul-
ciscuntur; rex, vel regina earum sine aculeo imperat. Ex his minus


