——
Tryphon morio 1¹) expositurus impleturusque fabulam, ad Ptolomaeum versus:»Hircanus, ait, in mensa agit, quod pater ipsius in tota Syria; nihil praeter ossa relinquunt; nudant omnia. Ptolomaeus subridens unde, in- quit, Hircane! tanta ossium congeries?«' Tum ille argute idem symoe. lum in adversarios retorquens respondit:»Ego ut homo carnes tan- tum comedi,»illi ut canes etiam ossa absumserunt.«
In diversa causa inter viros principes in Gallia evenit, ut Ludovi- cus IX. litem symbolice decideret, non minori significandi virtute. Nam ubi comes quidam cum matre coram rege lite disceptaret, rex ea sen- tentia causam absolvit, ut juberet Comitem leonem, quem in suis prae- ferebat insignibus, sine unguibus posthac et lingua proponere, quod erat con- demnare illum delicti adversus matrem, quam eoce et opere male offen- disset.— 3
Ita Carolus V. imperator, cum Neapolin ingrederetur, populi istius libertate jam diu offensus, ubi solatum ad urbis Portas equum loco insig- nium vidisset, expositorque monuisset, libertatis Neapolitanae imaginem esse.» Freno, inquit, egere videtur; adjiciam.« Nec fefellit; nam arcem urbi imposuit, quam idcirco, quod urbi imperaret, eamque in officio contineret, frenum dixere. Plura historiarum studiosus reperiet, quae
ut vim singularem, ita gratiam Küodlii non vulgarem obtincnt
Sententiae jam antehac traditae 12) nunc memoria innovanda est, in omni translatione et imagime tam dissimile, quam simile réquiri; nam
sine dissimilitudine translatio nulla erit, absque similitudine nulla imago
41)„ Tryphon, qui ad convicia et risus convivarum erat aptus Joseph- ¹2) cf. Progr. 1823. Sl)


