Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. secunda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

disset retulit, quae illi argumento erant, rectius se nihil ex patris

sententia facturum, quam si procerum capita demeteret.

Mirificam haec etiam signa symb. vim habent ad exponendos corri-

gendosque aliorum errores. Hac prudente arguendi ratione in corrigendo Davidc usus est propheta Nathan, 2. Samuel. 12., qua usque adeo re- gem convicit, ut praeter ruborem sceleris plenam agnitionem confessi- onemque extorqueret. Non imprudens, quamvis a morione, quem di- cebant, profectum fuit facinus, quod praeter Floegelium 1⁰) alii quo- due auctores referunt. Friderieus Sapiens, Saxoniae princeps cum fratri- bus de hereditate dividenda convenerat. Aberat haud procul Nicolaus morio(Claus Narr) consultantibus, atque etiam sibi liceret inter consi- liarios suo adesse suffragio postnlat; ubi concessum, parem sibi cum principibus togam esse cupit, et hooc animi gratia indultum. IIla ob- tenta graphice in conspectu ceterorum incedit et» qui placet?« inter- rogat. Plaudunt, et magnifice illo habitu ornatum asserunt. Subinde egressus totam forfice vestem a capite ad calcem multis partibus disse- cat, atque hac specie in consessum principum se regerens, ut modo placeat sciscitatur. Indignante Friderico, ac verberibus insolentiam hanc castigandam asserente,» Digniora, inquit, mi Princeps! verberibus »agis, qui Saxoniam tam foede laceram quam integram habere mavis.«

Hluc etiam referri poterit lepida Hircani II. Josephi, Judaeorum principis filii, illusio. Hic, ut Joseph. I. XIV, 4. antiq. refert, a patre Alexandriam ad Ptolomaeum Epiphan. missus, ut de filio recens nato gratularetur., Sed, ut erat vile illis Judaeorum nomen, adhibitus men-

sae reliquis convivis ludibrio fuit, ossa ad orbem illius congerentibus;

.

3

¹⁰) vid. Flocegel: Geschichte der Hofnarren. p. 28 7 13ue7