Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. secunda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

43

thagine ejectus ac proelio victus, cum in praernpto monte a Phara Be lisarii duce arctissima obsidione pressus extrema formidaret, non dis- simulavit, sed misso ad Pharam legato, citharam(ad moerores lenien dos) spongiam(ad lacrimas tergendas) et panem, quem se post amissam Car- thaginem spectasse negabat, submisse ad famis solatium petiit, quae res hosti ipsi commiserationem incussit.

Est vero insignis etiam hisce in symbolis irridendi vis, quod in Nar- sete, Imperatoris duce clarissimo manifestum. Cui dum Sophia Impe-

ratrix peroffensa, per ludibrium denunciassot, incluasuram se illum gy-

naeceo et ad fusum columque amandaturam, quod erat, forti cetero- quin duci muliebrem exvprobrare ignaviam, tanta hanc rem indignatione Narses excepit, ut responderet, talem se illi conjugique Imperatori telam exorsurum, quam uterque non retexat, simulque Alboinum Lon- gobardorum regem in Italiam provocavit, qui deinde pacato invitoque jam Narsete Italiae possessionem occupavit, unde tanto molimine Gothi depulsi fuerant.

Tamerlanes, Tartarus ille crudelissimus, ut terrorem urbibus obses- sis incuteret, primo die nivea tentorii vela in conspectu hostium expande- bat, quibus se clementem dedititiis fore pollicebatur; altero die sanguinea explicabat, quibus pertinaciam cruore suo expiaturos urbis incolas mini- taretur; tertia demum luce atri coloris velis utebatur, quibus ercidium et perniciem ultimam omnibus intentaret. Dissimili symbolo in re paene usus simili Tarquinius superhus fertur. Ad hunc enim cum filius post devictos Gabios legatum misisset a rege postulatum, quid Gabiorum prin- cipibus agendum. Nihil respondit, verum is ut in horto forte obam- bulabat, summa papaverum capita virga, quam manibus tenebat demessuit.

Nuntius sine responso ad filium reversus ea quae patrem agentem vi-