11
— 10—
In armis, scutis praesertim, clypeisque has virtutum notas symbo- licas optimus quisque fortissimusque olim bellator ostentabat. Hinc
Virgilius de Aventino, Herculis ſilio Aeneid. VII, 657.
»Clypeoque insigne paternum Centum angues, cinctamque gerit serpentibus hydram.«
Filius nimirum paternae virtutis aemulus ejus fortitudinis argumenta proponebat, Nedue vero cuilibet olim ignavo haec virtutum symbola usurpare licuit, unde illis, qui nulla re praeclare gesta eminerent, al- bae tantum parmae atque ab omni nudae symbolo concedebantur, 5) ut idem poëta de Helenore Aen IX. 548.»Parmaque inglorius alba.«
Quae vero militiae egregia laude excellerent, his clypeus suis ima- ginibus insignis offerebatur.— Plinius hunc imaginum in scutis usum ad Trojanorum tempora revocat, Lib. 35, 3.»Scutis enim, inquit, » qualibus ad Trojam pugnatum est, continebantur imagines, unde et »nomen habuere clypeorum,(7ικρφαα) non, ut perversa Grammaticorum „subtilitas voluit, a cluendo; origo plena virtutis, faciem reddi in scuto »cujusque, qui fuerit usus illo α) Nec modo imagines pugnantium, sed etiam symbolicas exhibitas constat; etenim Agamemnon in bello Trojano caput leonis ceu terrorem suis viribus incussurus hosti, ut Pausan. 1. 5. circumtulit. Amphiaras, ut Pindarus in odis, in expeditione Thebana pie- tum in clypeo Draconem gessit, Capaneus hydram, Polynices sphingem; Ulys-
sem Delphinis imagine usum memorant, Perseum Medusae capite serpenti-
4
⁵) Picta arma jam probati in bellis habebant. Servius.— Primis stipendiis clypeum gerebant sine omni argumento et insigni candidum. Taubmann. ⁶) Hine seutam potius diceretur quasi scuptum pro seulptum. H. Steph.


