——
Saxonibus laudabilior olim vexillorum mutandorum ratio quam Juliano fuit; illis enim cum familiaris imago equi nigri ante baptismum esset, placuit Carolo M., postquam er tenebris errorum veritatis lucem aspexissent, pullo equino atro subrogare candidum. Unde rursus 4) intelliges, suam etiam colori- bus vim esse symbolicam; quo illa quoque in monumentis Mediomatri- cum, hodie Metensium, observata historia referri potest; huc enim ubi Metium Julius Caesar enm parte copiarum ad obsidendam urbem desti- nasset, isque deditionis et recipiendorum in urbem Caesaris insignium
admoneret, respondisse feruntur, non alia sese admittere decrevisse in- signia quam albi et nigri,(id est vitae et mortis) symbola, quod constitu- tum apud se haberent, aut mori, aut vincere. Sed insignia haec quidem obtinuere, verum Metium victorem atque(aeternae memoriae causa) ejus nomen urbs deinde Metae dicta accipere coacta est.— Ita dum Fridericus I. imperator Uladislao, Bohemiae regi ejus nominis II. gra- tiam honoremque ob navatam contra Mediolanenses egregiam operam decrevisset rependere, pro nigra, quam in vexillis praeferebant aquila Fulvum leonem ceu perpetuum fortitudinis argumentum, usurpare jussit; sed ubi pictoris ingenio leo in vexillo exhi beretur contracta inter Jemora cauda, quod timoris est signum, Bohiemi de cauda sciscitantur, atque aquilam reposcunt. Tum Caesar in risum solutus, ut magis emineret leonis species, album illam, binisque in altum porrectis caudis conspicuum in vexillo rubro adum- brari jussit, qua Bohemi delectati, quod praecipuum in cauda robur leo circumferat, postea semper utebantur, tanquam pristinae virtutis testi- monio, albo etiam inusitato leonibus colore uti maluere, ut eliciter usur-
patae fortitudinis imaginem circumferrent.
4) Vid. progr. 1823. [2


