—i
— 8—
gem elephantis instructum bellatoribus insigni virtute triumphasset. Sed et Augustu inter peditum signa pilam, sive sphaeram terrestrem constituisse dicitur, qua terrarum orhem Romanis militibus pervium suljectumque testaretur
Recentia non tangam vexillorum signa symbolica, sed nonnulla ve- terum a Romanis diversorum exempla adjiciam. Persis nonnunquam so- lis simulacrum, nonnunquam et sacer ignis, plerumque tamen aquila patentibus explicata alis in bello placuit; Atheniensibus noctua, The- banis Sphingis effigies militiae signum in bello notabatur; Cyrus au- reum gallum affixum lanceae militi in acie pro vexillo dedit; Osiris ca- nem gestasse fertur pro insigni armorum; Germani effigies olim lucis silvarum subductas efferebant, quibus tamen post superatum Varum aquilasque Romanorum geminas(tertia enim reperta non est) obtentas ad recordationem victoriae invictis gentibus extortae aquilae eaedem placuere, quamquam Tacito asserente de mor. Germ. Germanis ante etiam symbolicae animalium figurae neglectae in vexillis praeliisque non fuerint;»hinc. ait, veteranarum cohortium signa, inde deprompta sil- „ vis jugisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est.«
Hic vexillorum usus a Christianis postremo occupatus excultusque non in bello tantum, sed sacris etiam ceremoniis locum repetit, et Constantino quidem imperatori post profanas Martis aquilas sacrum in bello. crucis signum placuisse legimus, superis, ut perhibent, formam ti- tulumque(I. H. S. i. in hoc signo vinces) monstrantibus.
Quae deinde vexilla Julianus apostata revocare ad imagines antiquas gentium conatus in popularibus vexillis Jopem pingi jussit, coelitus sibi coronam purpuramque imperii&mbola, exhibentem, Martem denique et Mercurium in se respicientes, et velut oculo attestantes, quod et eloquio et bellandi industria valeat.


