Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. secunda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

pulos praelongae illigatos hastae praeferrent, unde manipulares dicti milites; aucto mox imperio ingenioque militari aquilae, lupi, minotauri, equi et apri simulacra exercitibus praelata sunt, ita tamen ut pugna- turis sola aquila praeiret, reliquis quatuor signis ante praetorium de- ſixis. Illa enim Iovem adversus Titanas, inde Cretenses, demum Tro- janos atque Aeneam in Latio, postea Romanos in bellis usos memorant. Quae quidem animalia a labore ac wincendi superandique certa consuetudine Ro- manis placuisse nemo ambigat; minotauri vero signum habueraunt, ut quemadmodum ille in intimo ac secretissimo labyrintho abditus perhi- betur, ita ducis consiliam semper esset oceulttum. Illud non omiserim, quod notavit Lipsius de mil. Rom. 4, 5. pro manipulo foeni deinde usurpatam super vexillum manum serto coronatam, tanquam sibi manu parandam victoriam designarent, nec nisi pugnanfes- coronam sperarent. Quod si allusione etiam ad manipuli vocem ex Lipsii sententia factum fuerit, apparet per manipulum strenuas manus designatas, quae hostem se velut foenum constrio- turas ominarentur. Verum hoc denique uti et ceteris animalium sig- nis e castrorum disciplina eliminatis, sola aquila C. Mario adversus Cim- bros pugnanti tanquam ceteris auspicatior placuit,(Plin. 13, 3.) quam milites ea religione colebant, ut festis diebus unguentis velut propitii- numinis simulacrum perpluerent demulcerentque; quamquam postea ad distinctionem legionum non modo Caesarum, Consulum, ducumque no- mina, sed aliao etiam effigies usurpatae fuerint, ut v. e. draconis efficti imaginem adhibitam referunt, de quo Claudianus in nuptiis Honor. Stent bellatrices aquilae saevigue dracones.

(Hine Draeonarii milites nomen accepere). Quod signum uti ad terrorem

hostibus ingerendum proponebatur, ita ad memoriam egregii faeinoris Julius

Caesar olim quintae legioni elephantum concessit, quod illa contra Jubam re-