— 11—
bus crinito, unde nata suffixi capitis Gorgonici fabula; Alcibiadi Cupi- dinis effigies fulmen complexa placuit, Cadmo Draco, Antiocho regi leo cum caduceo familiaris erat, quo pacem simul afque arma hosti deferebat, Idomeneus, ut Pausan. 5. gallum gallinaceum, Theseus bovem, Augus- tus sphingem, quod occulta debeant esse ducum consilia; Argum centoculum Turnus quidem usurpavit, verum ab Aenea hic Argus delusus est. Cao- sar modo sphaeram mundi cum Archimede, quod totum se orbem modera- turum speraret, aut caprioornum, Jelix nascentium sidus, aut Gorgonis ico- nem, velut» hostium terror,« amayit. Et feminis sua olim in re bellica virtus ejusque professio fuit. Isis, Aegyptiorum domina, lunam amaxit, ut Osiris solem; Semiramis, Persarum regina columham praeferre solita. Constat tamen Persarum reges aquila etiam aurea delectatos, tum aprugno capite per os apertum sagitta conſixo, quo barbarum hostem non aliter tractandum ostendebant. Est et inter antiquos celebris Phrygiae regum, ut Curtius,(alias suem praeferentium) nodus Gordius, quem a Gordio agricola traxere; ille cum praeter spem ad regnum„ab aratro vocare- tur, pro familiae schemate aratrum retinuit, ad generis humilitatem simul- que virtutis suae profitendam?) Neque illud negligendum, quod de La-
cone viro forti Plutarchus Apoph. 7. meminit: Tulisse eum in elypeo
.
) Familiare ac tralaticium erat Belgicis ordinibus adversus Philippum bellum gerentibus, fune contorto, seu nodo quodam Gordio adumbrare, quam solido inter se foederis ac societatis vinculo colligati ad mutua ferenda auxilia, rebus sic poscentibus tencantur. Quo signo symbolico Belgae simul mo- nebant, vix ficri posse, ut divellantur corum animi, qui pro patria mor- tem oppetere pulcherrimum esse augurium arbitrentur. Iloc certe animo Mauritius princeps sub initium a. 1597 ad facinora egregia Belgis suis edenda se accinxit.


