Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

Apud Medos et Persas insigne dignitatis regiae»irga fuit, quae si osculanda praeberetur, signum erat regii favoris, uti Estheri reginae. Ita veteres quoque aut in foederibus ineundis, aut fide Promissionis firmanda, per virgam regiam aut sceptrum jurare solitos accepimus, quod de Achille injuriam repulsuro Homerus memorat II. I., 233: Lerav oͤgroy O△μιόνι ᷣσσισνμα τ⁸dει οσρπηι(ωον 6 roO⁴ εᷣρνα εασσσεεααι b9 0.« Ceterum et sceptrum olim apud Aegyptios symbolice pro Deo aut vigilante rege usurpatum legimus, in cujus vertice oculus apertus emineret.

Nonnunquam numi quoque Romanorum offenduntur cum hasta signata, qualem ipse possideo in agro Ehrenbacensi prope Idsteinam effossum. Est autem hic numus argenteus Antonini Pii, in cujus altera parte im- peratoris effigies, in altera Genius stans Antonini cernitur et togatus, dextera hastam, sinistra cornucopiae tenens. 10) Omnino haud raro numismatibus animi cogitata symbolice reperiuntur inserta, et certe nulla re frequentius hae animorum ideae subjici aliorum oculis pote- rant, quam aere, quod passim in negotiationem omnem usumque homi- num incurreret. Sic Q. Fabius M. una numi facie Apollinem cum yra, altera cornucopiae cum Fulmine decussatim inter coronam ex lauro, quercu et spicis compositam, superne tamen apertam proposuit, ut si diceret, arte et marte, vel humanitate et severitate(tanquam lyra et fulmine) respubli- cas opulentas(tanquam cornucopiae) contineri, ut cum victoria cives ubertate potiantur velut corona; in qua laurus triumphum, quernae

frondes cives servatos, spicae annonae affluentiam denotant. M. Tunt.

OOC

4) Cernitur etiam sinistra oleam, dextera hastam tenens; ellum pacemque notaat.

hasta et olea ibi