— 16—
velut imperii summi insignia. ³8) Babylonii tante studio sceptra sunt prose- cuti, ut sine his prodire nefas ducerent, tanquam regni in sceptro for- tunam circumferrent; adjecerant in summo mala, lilia, rosas, aquilasve, argumentis utique symbolicis.—
Haec vero, quae Graeci eατνπσνπερα dixere, hastas Latinis olim com- pellatas, ex Trogo Justinus libr. XL. 3. hist. meminit; aliique annotant, hastis militaribus veteres reges sceptrorum loco usos ²⁹). Fuit certe hastae eximius olim honos, unde Festus de verborum signiſficatione.„Hastae, inquit, subjiciebantar ea, quae publice venundabant, quia signum prae- cipuum est hasta; et Romani förtes viros saepe hasta donarunt. Non raro Deorum statuis hastae adjiciebantur, brevesque scipiones, quo seden- tes etiam niterentur, qualem et poëtae in solio Jovem depingunt, ut Ovidius Met. I., 178:
»Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno.«
Sed et hasta velut sceptro tradito regnum translatum, Ammianus docet. Populus Romanus, si quem optime de se meritum regiis honoribus ornatum vellet, ei scipionem eburneum, togamque pictam, ac tunicam palmatam cum sella eburnea deferebat, Corn. Tacit. annal. IV., 13. Apud Gallos hodiedum insigne muneris publici haculum, vel potius bacillum, fuisse, ipse ego vidi, quem cives allevatum aeque ac imperii caput le-
gemque ipsam observarent.
———-—
³) Etruscos a Tarquinio Prisco victos inter alia insignia attulisse sceptrum Sn TnG xερ⁵ασ ε‿ονε EZoy refert Dionys. libr. III; regibus vcro pulsis insignia haec retinuisse consules insigne potestatis eauiafa ³) Cf. et 1. Sam. XXII, 6:»Saul autem sedebat in Gabaa, hastam manu tenens, et XXVI, 7:»Invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et „Nastam firam in terra ad caput ejus.«


