Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

nienses constitutum, ut qui calumniae aut doli convicti essent, teste Diodor. Sic. XII., per urbem myrica coronati ducerentur, unde infamis haec atque infelix herba existimata est; nam et Strabo libr. XV. memi- nit, sacerdotes Persarum, cum diras alicui imprecarentur, fasciculum myricae tenuisse manibus. Coronariae tamen herhae, floresque pleri- que boni ominis fuere; corona rosacea potentiam et imperium designat, est enim regina florum rosa; voluptatis tamen amorisque eadem sym- bolum est et pulchritudinis, nam Veneri sacra dicitur, quae niveis purpureisque mixtim rosis coronabatur. Amarantas nunquam marces- sit(Aαμαςανκ³οο); hinc coronae ex ipso in templo Deorum honore sus- pensae dicuntur. Baccaris flos suaveolens vatum coronis serviebat, qui- bus a malis linguis tuti credebantur; ita Virgilius ecl. VII, 27:»Baccare »frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.« De regali sceptro illud memoriae proditum est, regum Aegyptiorum sceptra in summo ciconiam, in imo hippopotamum habuisse effictum; quo argumento regem justitiae obsequi oportere, atque Jeritatem et indomitas libidines, ne ira desaeviat, emollire significabant, quod ciconia summae piefatis, hippo- potamus violentissimum animal foret. Libyae vero reges sceptri loco secu- rim habuisse feruntur, sic ut Japiter Cariensis pro sceptro et fulmine securim ferebat. Romanis vero lituus cuspide incurva, qui et virga inaugu- ralis erat, sceptri loco est habitus; nempe securi severitatem in sontes bene moderanti necessariam, lituo vero consilium quemque in rebus anxiis a Diis imprimis Postulandum monebant, nec temere quidquam aut in- auspicato tentandum.

Tarquinio Prisco post Etruscos superatos Pacatosque praeter co- ronam auream, purpuram, ac sellam eburneam sceptrum placuit ebur-

neum, aquilam in apice sustinens, translata acceptaque ab Etruscis