Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

Cicero se ad aliorum periclitantium opem natum esse designans, Castore et Polluce equitibus pendentibus super capita sideribus utebatur. Jat. Caesar dictaturam auspicatus Clemenkiae sibique commune templum in aere proposuit, ut civium animos illius opinione virtutis teneret. Cn. Pom- pejus Mercurium in quadriga possidebat, quem Victoria advolans coronat, quo arte non minus quam marte victoriam obtineri docuit. M. Antonius imperator exercitus aram Saluti erexit, quam se populo futurum vane augurabatur. Talis autem ara vel Apollini, vel Aesculapio sacra serpen- tis simulacro insignis erat, quod ab his salus hominibus proveniret. Augustus aquila super quernam coronam inter duas lauros usus est, quod erat, profiteri se imperio victoriisque ad civium defensionem usurum. Del- phinus quoque cernitur anchorae implicitus cum symbolo Zwevdèe 89 Jeoα, quo Oct. Augustus et Tit. Vespasianus impense delectati fe- runtur.

Non secius multis in sigillis atque annulis signa fuere saepe symbo- lica, ut sunt hodieque. In annulis symbolicis omnium prope literis celebratus est Pyrrhi Epirotarum regis annulus, Plin. 37. 3., qui in gemma achate, si fabula vera, naturae artificio, Apollinem, Musasque novenas exhibebat, 11) qua se specie non armorum magis, quam Musarum cultorem profitebatur. Poyycratis quoque Samii tyranni annulum, quem in mare demersum inter viscera piscis reperit, gemma Sardoniche illu- strem fuisse constat, in quo imago yrae velut concordiae symbolum reperta

est; diuque ille Romae in Concordiae delubro asseryatus fuit.

¹¹)»Habuisse traditur achaten, in qua novem Musae et Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed sponte naturae ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis redderentur insignia.«