Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Et militibus, victoribusque coronas datas, athletarumque veterum praemia atque insignia fortitudinis eas habitas, nec minus in conviviis frequentem coronarum usum faisse, nemo ignorat. Rusticae plebe- culae coronae non deerant, ex agresti salicum vimine constructae; in luctu tamen eae vel assumtae non sunt, vel lacerakae; nec coronae navi- gantibus usitatae, nisi forte navis boni ominis gratia coronaretur; judices quoque cum de hominis capite cognoscerent, detrahebant capite coro- nam, uti Pollux libr. VIII. de regibus tradit Atheniensium; in com- muni autem laetitia universa saepe tum apud hos, e. g. in festis Pana- thenaeis, tum apud Romanos civitas est coronata.

Numinibus Diisque veterum suae etiam texebantur coronae; ita flumina coronabantur arundine, Autumnus pomis, Bacchus racemis, Saturnus ficis, Charites rosis, Venus myrto, Minerva olea etc. Sacer- dotes quoque cum lucis, aris, victimis, crateribus, reliquisque instru- mentis sacrificiorum coronabantur; quin solis saepe in coronis honor divinus continebatur; sie Ephesina Dea, sic lares, sic manes defunc- torum culti placatique; ex foliis vero coronisque sacrificantium ple- rumque intellectum, quem Deorum venerarentur; pinus tamen non raro usurpata tanquam mbolum castitatis sacerdotalis, unde illam Ovidius Puram dicit Fast. II. 26:

Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura » Casta sacerdotum tempora fronde tegit. Certis olim virtutibus scientiisque certae destinabantur coronae; sed

vitiis adeo quandoque etiam coronae tributae sunt; ita apud Athe-

splenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini«(falso Fulgata transtulit:» quod cornuta esset facies sua ex c. s. D.)