— 13—
boli amiserunt, dum a vulgo usurpata solius, ut quondam fuere, nobi- Iitatis desierunt esse indicia; nam aurum in auricula gestare nohilitatis olim insigne fuit; de annulis vero, Romanae tantum nobilitati primo concessis nemo antiquitatis gnarus ambigat; a regibus Persarum donari annulo erat ad intimam illorum familiaritatem gratiamque ceu vinculo quodam obligari.
Coronis tamen sceptrisque suus fere honos mansit; illarum olim ut ma- teria et usus, sic et varia fuit significatio. Radiata ex auro Diis olim, ac denique etiam imperatoribus inter Deos recensitis adhibitae sunt, quod, ut sol inter sidera, ita illi inter homines eminerent Fulgerentque; radii vero duodecim numerabantur a mensium numero. Radiata tamen corona etiam a superbis imperatoribus disinitatis quadam opinione inflatis usurpata est, in quibus Caligula primus reperitur, cujus in ambitu stellae tres ac semicirculus lunaris visebatur, ut si cum Atlante totum jam capite orbem suscepisset ferendum. Alii ex imperatoribus hunc denique sunt imitati; aliis laurus prae auro gemmisque in coronis pla- cuit, quod hanc Deorum voluntate Augustus de coelo acceptam tulis- set, Plin. I, 36.
Ceterum diadema, seu regalis corona summae dignifalis symbolum, va- rium omnino pro nationum ingenio affectioneque repertum fuit, quam- vis apud omnes capiti tanquam principi hominis parti adhibitum videa- tur.— Alexander. M. cornibus Ammonis Jovis, hoc est radiato diademale usus est, quo se Jovis filium testaretur, unde et Diis et priscis etiam regibus
cum Mose cornutis*) usurpatum hoc majestatis potentiae symbolum est.
7) Exod. XXXIV, 29. script. sacr.;» Cumque descenderet Moses de monte »Sinai, tenebat duas tabulas(lapideas) testimonii, et ignorabat, quod


