Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

similitudinis rationem. Pergit Diodorus:» Oculus justitiae servator et »custos corporis, dextra expassis digitis victus suppeditationem, sinistra »contracta conservationem facultatum et custodiam denotat« ecce rursus institutum, sed simul natura fundatum; nam oculus manusque ex sua natura ad variam significationem apta est, siquidem oculus per- inde ad lasciviam et voluptatem, quam ad vigilantiam indicandam ad- hibetur; manus plana ad opus opemque ferendam, ad fidem, integrita- tem et liberalitatem, contracta vero ad eorum opposita vulgari usurpa- tione, ac praesertim ad tenacitatem significandam idonea est. Leonis caput, quod Diodorus supra principum olim insigne fuisse asserit, ex instituto quidem Principis dignitatem, natura vero sua magnanimitatem regibus dignam indicabat.

Multis rebus vis significatiya prorsus foecunda est, ut aurei nummi mihi videantur, qui virtute plures argenteos contineant; arbor, e. g. humi prostrata securimque vicinam habens imago est animi vilis atque ignavi, hominisque primo hostium incursu terga vertentis; eadem com- pluribus ictibus prostrata perseverantiam ejusque vim repraesentat. Arbor, nimia frugum ubertate rupta abundantiam saepe calamitates et exitia proferre innuit. 1) Arbor venusta atque opaca pomis carens hy- Pocritam signat animi virtutibus destitutum, earumque apparentem spe- ciem tantum efformantem; eadem hieme saeviente defrondata homines

non quales sint, sed quales temporum successu evadere possint, con-

*) Cf. Seneca ep. 31.»Segetem nimia sternit ubertas; rami onere frangun- »tur; ad maturitatem non pervenit nimia foecunditas; idem animis quogua evenit, quos immoderata felicitas rumpit. Ovid.» Inopem me copia fecit.« Martial.:» Pondere victa suox hominem mmiis laboribus Fractum significat.