Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

siderandos esse monet; arbor alia atque foecunda, ex solo ineulta nata, hominem proprio Marte et sine aliorum opera aut consilio res suas perfi- cere solitum repraesentat. Quae, quantae, quotque aliae insunt imagi- nes arboribus incisis, recisis, ramis putatis, inter hederae amplexus

suffocatis etc!

In ritibus, moribus, habitu, atque insignibus multa signa et sym- bola inveniuntur. Persarum reges, antequam imperium adirent, sacris initiabantur, ut a religionis cura justum, tranquillumque regimen auspi- candum scirent; Cyri deinde habitum induebant, ut virtutis simul aemula- tione succenderentur; caricas vero et lactis potum gustabant, ut Jrugalis vitae admonerentur. Germanis olim familiare fuit, pronunciatos re- ges sculis excipere atque in altum extollere, quod bellica imprimis virtute eximios cuperent, unde Voltarius Henriad. V., 405. seqq. canit:

» C'est sur un bouelier, qu'on vit vos premiers maitres »Recevoir les sermens de nos braves ancêtres;

»Le champ de la eictoire est le temple, vos mains » Doivent aux nations donner leurs souverains.«

Non omittam, quod de Clearcho Heracleensium tyranno memorant, eum felicitate nimia insolentem auream sibi aquilam, tanquam Jovis filio, Praeferri voluisse, ac praeter coronam, purpuramque egregio cultu cothurnos, tragicorum regum more, pro insigni circumtulisse, velut eo ornatu argumenta sui generis demonstraret.

Illa heroum apud Graecos Latinosque celebrata saecula plerosque istarum Ferarum pellibus indutos spectarunt, quarum ipsi vel naturam aemu-

larentur, vel artes viresque majori industria, virtuteque superassent.