— 4—
»orationem exprimit et absolvit.« Verbis illud, quod in oratione ac rerum cognitione praecipuum est, minus inest, nimirum animos segnius impellunt, eaque, qua imagines, vi non commovent. Quod post Cice- ronem Horatiumque Quintilian. VI. 5. orat. instit., hujus rei peritus arbiter censet, atque exemplo a Caesaris nece petito his verbis de- monstrat:»Populum Romanum egit in furorem praetexta C. Caesaris „prolata in forum cruenta; sciebatur, interfectum eum, corpus denique »ipsum impositum lecto erat; vestis tamen illa sanguine madens ita reprae- „ sentavik imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar, sed tum maxime „» occidi videretur.« Unde et olim in judiciis usitatum, eodem teste, producere illos, qui periclitarentur, squalidos atque deformes, et libe- ros eorum atque parentes; et ab accusatoribus ostendi gladium cruen- tum et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, ac verbe- rata corpora nudari, quarum rerum ingens plerumque vis est, velut
in rem praesentem animos hominum ducentium.
Una eademque res ad alterius diversae a se rei significationem vel a natura ipsa, vel ex hominum institutione, vel denique ab utraque si- mul facultatem obtinet. Illud enim, quod bobus cornupetis foenum er cornibus suspendebatur, more instituto naturaque fundatum fuit; siqui- dem er pastu nimio insolentem ferocemque bestiam cavendam admonebat. Diodorus Sicul. haec narrat:»Reges Aegyptiorum caput leonis, »„vel tauri, vel draconis prineipatus insigne in capite gestabant«— ecce institutum! et alibi:„ Accipiter illis cuncta, quae celeriter fiunt, signi- „ficat, quod avis haec omnes fere alias velocitate superet; crocodilus
»omnis malitiae index est«— ecce naturam, ejusque significandi ex vi


