Aufsatz 
Praemittitur brevis exposito historica de signis Symbolicis, in usum Juvenum, qui elegantioribus literis dant operam : Part. prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Ttlosophis ille, quid vita esset interrogatus, in gyrum se agens mor- que abscondens vitae brevwitatem gravius quam multis verbis explicavit. »Segnius irritant animos demissa per aures, quam quae sunt oculis sub- jecta fidelibus« Horatius monet. Verba saepe mentiuntur; res ipsa dum loquitur nunquam nisi tum forte, cum intellecta non fuerit; verba facile effluunt, tum praesertim cum minus expensa aut perspecta ad perfectam de rebus formandam imaginem minus sufficiunt; res vero ipsae, cum vel aliquam cum rebus significatis prae se ferunt simili- tudinem, vel certe sensibili magis specie sensum feriunt, memoriae promptius firmiusque insident. Unde fit, ut ars illa memorandi, quam Cicero, quamque alii post illum profitentur, certarum signis imaginum nitatur. Ita enim ille ait:»Imagines notae sunt, quibus quae discenda »sunt notamus, ut locis pro cera, simulacris pro literis utamur«; imagines enim rerum ipsarum sunt cujusque sermones ac verba homi- num singulorum; neque aliis omnino literis Aegyptiorum antiquissimos juam imaginibus usos fuisse quis ignorat? Diodorus Siculus libr. III. hist.»Apud Aegyptios, inquit, ars literaria non compositione syllaba-

»rum, sed descriptarum imaginum significatu et translatione subjectam