Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

rerum studio, praesertim quum domum reversus esset neque Belisarium iterum in Italiam pro- ſiciscentem comitaretur, de iure autem denuo responderet. Damni sibi allati eum tum sensisse magnitudinem, expositiones arguunt repetitae, a Justiniano caussidicos inprimis iniuriis affectos esse*). 3. Imminuta insuper auctoritas senatus, cuius nimirum Justinianus auctor est, ordi- nis senatorii iram potuit concitare, et congruit cum obiurgatione, imperatorem rerum novarum quam studiosissimum fuisse ²), quibus cum Ruehsio ³) indicatum putamus studium, ut leges et instituta illi imperii formae quam posset maxime accommodaret, ex qua imperatoris potentia nullis omnino finibus est circumscripta*). 4. Eo acerbius tulit haec omnia, quo magis studio litterarum Romae antiquae statum et conditionem cognoverat, atque splendori dignitatique po- puli Romani addictus et deditus erats), praesertim quum imperium Justiniani diuturnum rationes et consilia eius videbatur confirmare. Nostra interest, Procopio vindicare eam indolem, qua praeditum aliis in libris semper se ostendit: doctrinae igitnr copia instructus, non raro afflatu quodam animi fortissimi, ut ita dicam Romani, insignis*), in libris de bellis cavebat, ne impe- ratorem laudaret neve castigaret, tum caussa nobis ignota ductus in libris de aedificiis impera- tori adulatus est, denique vero lingua utens libera, qua semper quodammodo usus erat, quum sententia eius de imperatoris persona et regimine in peiorem partem esset conversa, librum Anecdotorum exaravit; qua diversa iudicandi ratione animum quidem minus constantem ostendit. tamen opprobria non commeretur, quae Gibbonius aliique in eum iactaverunt*). Ita factum est, ut quae in Anecdotis perstringit, ab iis videatur mutuatus esse, qui factioni Prasinorum et Eutychianorum addicti Justiniano adversabantur, et revera rata haberet, quae rumoribus adver- sariorum de sceleribus ab imperatore commissis exceperat. Quod potissimum valet de Justiniani factis atrocibus et nefandis sub Justino; duo enim tempore Byzantium venerit, et quamdiu ibi

¹) cf. pag. 142 et pag. 164.

²) Consules tollit(cap. 26. p. 144.), novos magistratus instituit(cap. XX. pag. 116.); jubet, ut senatores imperatorem more Orientalium salutent(cap. XXX. pag. 164) et Caesarem alloquantur alia id genus.

²) Geschichte d. Mittelalters I, 1. 8. pag. 28: Die mannigfachen Veränderungen, die Justinian vornahm und die seine Gegner aus blosser Neuerungssucht erklärten, giengen doch offenbar aus dem Streben hervor, durch eine feste Einrichtung und Einheit in der Verwaltung das kaiserliche Ansehen uuerschütterlich zu begründen.

*) Agathias Justin. instituta ex eadem caussa repetit(hist. lib. V. pag. 306, 12. Niebuhr.)

⁵³) cf. Isambert. notice pag. XVI.

*) ef. Teuffel. pag. 48. et Goth. IV. 11 et. 15. Pers- II, 15.

*) cf. ed. Vindobon. tom. VII. pag. 79. cap. 40. The writings of Procopius were read and applauded by this contemporaries; but although he respectfully laid them at the foot of the throne, the pride of Ju- stinian must have been wounded by the praise of an hero, who perpetually eclipses the glory of this inactive sovereign. The conscious dignity of independence was subdued by the hopes and fears of a slave; and the secretary of Belisarius labouredfor pardon and reward in the six books of the impe- rial edifices, Disappointment might urge the flatterer to secret revenge; and the first glance of favour might again tempt him to suspend and suppress a libel, in which the Roman Cyrus is degraded into an odious and contemptible tyrant.