25
addita. Quod firmatur verbis eiusdem libri ¹), quibus signiſicat scriptor, se iterum de Byzantio locuturum, cui iam primum librum dedicaverat, eo consilio ut„Tr0 ε& 9⁹μ Qέ*ε describenda cura- ret. Ex his probabile fit, locum ²), quo plurimi utuntur, ut statuant, quo anno universum opus sit conscriptum, ad secundam tantum partem operis esse referendum. Recte inde concluditur tres libros inde a quarto ante annum 558 p. Chr. non esse compositos, quandoquidem Theopha- nes eiusdem rei sub hoc anno mentionem fecit.— Quid profecerimus hac computatione statim elucebit, si comparaveris libros inter se. Laus enim eximia et exaggerata Justiniani inde re- cedit, et enumerantur tantummodo aedificia, quae exstruenda curavit imperator. Tali modo Anecdota multo facilius adjungere possumus ceteris eiusdem viri libris. Negari enim nequit, Procopio animum attribuendum esse improbum et abiectum, si eodem tempore tantam lauda- tionem tantamque castigationem potuisset edere.
In caussas igitur inquirentes, quibus permotus colorem indolemque Procopins permutaverit
I. lis utamur adminiculo, quae de Belisario sunt memoriae prodita. Belisarius ex Italia revocatus est iterum, et reducem imperator„dεα τςνOεμμ).— Quae postea a Belisario feliciter sunt gesta, a Procopio non traduntur, habemus vero testem firmum et veracem Agathiam, qui eius expeditionem contra Hunnos anno 559 susceptam nobis describit, additque simul*), illum ab imperatore esse revocatum, nec debito honore affectum, quippe quem nonnulli studii novarum rerum insimulassent). Procopius Belisario amicus hanc rem imperatori crimini quam maximo vertit, et ob id ipsum animum imperatoris vacillantem in Anecdotis perstrinxit, quum ter Beli- sarium suspectum haberet. Porro ex forma specieque Anecdotorum, quae non ad umbilicum videntur esse perducta, concluditur, Procopium, priusquam quae novissime in Belisarium com- mittebantur scelera, libro posset inserere, diem obiisse supremum. Eorum autem, quae de Ju- stiniano sunt dicta, multa tunc addita esse suspicor.
2. Quibus accedit, quod erat iuris consultus. Rhetorem eum fuisse perhibent scriptores ⁶), quo verbo signifſicatur, Procopium fuisse caussidicum*).— Enarrat in Anecdotis scelera hunc in ordinem commissa, quo loco de ornamentis agit, quibus imperator Byzantium aliasque urbes spoliaverit. Ante Justinianum in qualibet civitate iureconsulti publicis alebantur sumtibus, qui de iure responderent, iure vero civili promulgato, illorum plane non erat usus. Dolore inde et molestia affectus est noster ut eiusdem ordinis multis), in dies magis magisque illo novarum
¹) Pag. 294. 10— 14.
²) De aedif. IV. cap. 9(restitutio longorum murorum).
³) De bello Goth. IV. 21. pag. 569, 6
*) Lib. V. cap. 20. pag. 323.
3) cf. Roeth: Ungnade des Belisar. Basel. 1846.
*) Agath. in praefat. et hist. lib. IV. Evagr. IV, 12. V, 23. Suidas s. v.
⁷) Quod ex usu loquendi apparet Procopii, qui de legatis Constantiano et Sergio dicit(Pers. II. 24. p. 260): „Gr*νν§ϑε τυ ⁴e⁵5οσε 1000 Ö τοοι τε ³μρ εα Suvεα eis 1d ud⁵σmτα.“ Caussidicos vocat ordinem 700„ 611τ6 Q (Anecd. XXVI pag. 142).(Teuffel. errat, qui putat rhetorem et scholasticum significare idem. Quid significet 6„1αςτι⁶ς explicat Hanckius de byz. rer. scr. gr. pag. 178.—)
³) Quod de Evangelio ipse tradit. pag. 164, 1. 4


