24
Justinianum operam dedisse, ut in unam omnes convenirent de Christo sententiam ¹). Aleman- nus opinatur ²), Procopium se ad eos composuisse, quos politicos vocant, qui licet in speciem catholici videantur, nullique sectae nominatim addicti sint, privatis tamen rationibus, vel reipu- plicae commodis religionem metiuntur, neque de deo quid sentias vehementer laborant, haereti- cos etiam, prout e re illis esse videtur, ita recipiunt et insectantur.
Nescio vero, num hac conjectura contenti sint, quibus persuasum est ex argumentis supra prolatis,„faclioni Prasinorum interfuisse Procopium,“ nam hac sententia probata etiam Monophy- sitarum factioni addictus erat.— Sed reliquuntur graves nobis dubitationes, quin probemus utramque sententiam. Historicum nostrum a circi factionibus et certaminibus plane abhorruisse verbis evincitur, quae incipiunt historiam Nicae³): insaniam enim esse contendit studium fac- tionum, quo ducti, dum nominibus et coloribus conspicui ludis intersunt, eorum gratia rem fa- miliarem profundunt, corpora cruciatibus acerbissimis offerunt, nec mortem effugiunt. Factioni interfuisse eorum, qui studia sequebantur ab imperatore aliena in republica regenda et admini- stranda eum, quem Belisario a consiliis esse voluit imperator, et honore amplissimo ornavit, quis est qui credat? De fide quam proſessus sit Procopius diiudicari quidem non potest, tamen imperator vix potuit committere, ut haereticorum quispiam ecclesias catholicas sub imperatoris auspiciis sibi sumeret describendas, qui„eæ eντινν σ|‿οσρνν, eie 16ν ττοαιακημἀεοιυν τ σmOοσα⁶eα oε ιιυονττους αCοέεμ³˙σάσι ει⁹ςσ*νε*μ⁵).— Attamen discrimen inter Anecdota et libros de aedificiis est maximum: Procopius enim nobis his in libris proponit plane contrariam imaginem de Justiniani persona et imperio. Rempublicam„r³νέιμε⁴ανς νσινουυινιεμννν capessivit Justinianus, in Anecdotis optime instructam, legumlator celebratur, insidiatoribus veniam concedit, opibus explet paupe- res, rempublicam restituit et conservat, quae ab Anecdotorum narratione, ut vidimus, sunt aliena. Quaestionem hoc loco praetermittere non possumus, quomodo Anecdota sint concilianda cum libris de aedificiis, qui eodem fere tempore sunt conscripti ⁵). In promtu tamen sunt ar- gumenta non pauca, quibus comprobatur, libros de aedificiis ratione habita temporis, quo sint conscripti, duas in partes esse seiungendos. Nam initio libri IV.ö) inveniuntur verba, quae in- dicio esse possunt, ea, quae exinde sequuntur, serie annorum interposita, libris prioribus esse
²) Pag. 84, 3.
²) cf. Alem. praefat. pag. XX.
²) De bello Pers. I. 24. pag. 119: 05 2 7uo⁹ 5 r0le⸗ krdoν 8 171 Berërous Ex T.Ml.αο νσα Tecol- 0ις dzje nvro, 0 rolus d⁸ xoνos e5 05 100 0 1s 100„ 9*Oεαμαιν 1⁴ τι ν ⁴ςιν Lyexd, ols dy 9⁴⁴⁵⁶ενM&ꝗqpεεννπασσ, 1 T n⁵εαατ dmα⁵όσσ να τ ασ‿ρμιμασασναια αναι⁶ρμονς IT⁴αταινοιςσ Tr9otενα x 9„ioxεεν Odνα mꝑ‿ςμιμονο 9αlκeα⁴ετ mαἀφσαςε sdd.
⁴) De aedific. I. pag. 174. 10.
³) Quod Anecd. pag. 64, 9 de morbo Justiniani anno 550 narratur, copiosius exstat lib. I. aedif. s. fine. Brevius in Anecdotis rem absolvit, more usitato, quum de rebus agat iam narratis. Mentio illorum li- brorum in Anecdotis non fit.
³) Pag. 265. lin. 13.


