23
que secutus est¹).— Argumenta porro in medium possunt proferri, quibus probatur religioni Christianae hunc virum fuisse addictum. Francos asserit optime de deo sentire²) et Christia- norum nomine excludit Arianos aliosque haereticos*), et in Anecdotis dicit*):„zα mαάιν ⁶σςσ 1εν τε 10„Qνιινιον τα εmπσιειεεlᷣς μιιιν, 1Tατοει εεναι τά ες dεασν τιάν⁴ε ddαeν ůmσνoννε(de pao- ganis sermo est). Insuper Christiano digna fert de Christo iudicia passim ⁵⁷) ⁵).
Procopium fuisse Iudaeum aut Samaritanum, inde posset repeti sententia, quod Caesarea in Palaestina sita oriundus erat) et iniurias referebats), quibus Justinianus Hebraeos affecit ve- tans, ne Paschatis festum eodem tempore celebrarent cum Christianis, quod ingentem Samari- tanorum seditionem commemorabat*) quae Palaestinam pervasit, lege lata qua illorum cultus in- terdiceretur. Historiae et antiquitatum Judaicarum peritum se exhibet¹⁹) et narrat, Judaeo cui- dam a Justiniano esse mandatum, ut sacra Judaeorum Carthagine inventa Hierosolyma repor- taret**). Kannegieserus, qui in eandem suspicionem incidit, reperit quoque locum, quo Pro- copius legationem reticuit Judaeorum ad Chosroem regem, ne Justinianum in eos incitaret ¹²). Cogitari autem nequit, imperatorem Judaeo aedificia in Christi honorem exstructa celebranda tradidisse, et Procopius in Anecdotis, si revera esset Judaeus, multo acerbius invectus esset in Christianos ¹³).
Christianus ergo erat Procopius, sed eum orthodoxum fuisse dubium esse potest, vituperat enim non solum poenas haereticis irrogatas, quod suo fortasse iure fecit, sed etiam aegre fert.
*) Teuffel. pag. 29. eandem sententiam probat:„Herodots bescheidene Resignation eines Kindes ist bei Pro- cop nur eine Formel.“ 2) Tom. II. pag. 27. 14.— 70, 15. ³) Tom. I. pag. 398, 519. ) Cap. XI. 75. ³) cf. Goth. II, 12 pag. 208, 1.— tom. I. pag. 339, 22. pag, 200. 19. baptisma ei est 20 dεο 1⁰τ Anecd. cap. I.— Hue pertinet quoque locus Anecdotorum: diοο ⁶ ιέ d⸗πάσηνει ανοωιν ααd 17 600¹ ν ενᷣ ⁷τιG᷑—Lενος ει⁶εαιοο νοο ε τ να ⁶σονμαα‿εοοτ‿α(de Belisario et Photio sermo est). *) Kannegiescr. p. 27:„Dass er Christ war, zeigt die Art, wie er den Johannes Cappadox verächtlich macht, der heidnische Gebräuche unter der Hand trieb.“ *) ef. Photium, Zonaram, Nicephorum, Suidam et Procopium ipsum Anecd. cap. XI, pag. 75. ³) Cap. XXVIII. pag. 156. 1. sdd. *) Ibidem. ¹⁰) Vand. II. 10. ¹¹) Vand. II. 9. Judaeis fuisse licitum caussas coram judicibus defendere ex eodem loco recte coneluditur, Prasini quoque in dialogo Judaei nominantur a Venetis contumcliae caussa(cf. Baron. A. D. 518. P. II. Nr. 15. Fleury hist. eccles. tom, VII. pag. 200. tom. V. pag. 182. 207.). ¹²) cf. pag. 27 introduct.—„528 brach eine Empörung der Juden und Samaritaner aus, sie schickten an den persischen König Gesandte, welche von Belisar zwar gefangen wurden, der persische König wurde aber dadurch dennoch bewogen, die Friedensunterhandlungen abzubrechen.“ 23) Ex Theophane enim apparet(chron. I. pag. 356 ed. Bonn.) Judaeos in seditione factionum dissidia simulasse.


